Annus
2 0 0 6


SPIEGEL ONLINE - 02

CINÊMA PRAEMIO HONESTATUM

"VITAM ALIORUM" esse cinêma Europae omnium optimum

Cinêma Germanicum, c.t. "Vita aliorum" (orig.: „Das Leben der Anderen") praedicatum est anni 2006 esse cinêma Europae omnium optimum. Idem cinêma a Floriano Henckel von Donnersmarck iuvene dissignatore confectum in sollemnitate Academiae Cinêmatum Europaeae Varsoviensi tribus praemiis honestatum est.

Varsoviâ ex urbeUdalricus (Ulrich) Mühe, actor eiusdem cinêmatis principalis, accepit praemium cinêmatum Europaeum categoriae actoris optimi. Qui vir 53 annos natus in cinêmate personam gerit cuiusdam officiarii illius „Stasi" (officii secreti rei publicae Germanicae Orientalis, quae a.1990 interiit), qui ut otacustes par artificum observans magis magisque admiratur illorum modum vivendi. In summâ ab Academiâ Cinêmatum Europaeâ oblata sunt 15 praemia.

Praemium cinêmatum Europaeum: „Vitam aliorum" ter honestatam esse

 

In categoriâ cinêmatis optimi Udalrici drama Stasianum praelatum est ceteris cinematîs, inter quae fuerunt "Volver" (cuius scaenas dissignavit Petrus Almodovar) et "The Wind that Shakes the Barley" (Ken Loach) et "The Road to Guantanamo" (Michael Winterbottom et Mat Whitecross). Henckel von Donnersmarck dissignator 33 annos natus accepit etiam praemium libri cinematici omnium optimi Europaeum.

Petrus Almodovar dissignator Hispanus tamen non evasit inhonoratus: Qui cum dissignavisset cinêma „Volver", ornatus est honore dissignatoris optimi. Petrus praemio ornatus: "Hoc praemium" inquit „dedico actricibus huius cinêmatis mirabilibus". Inter actrices principales fuit Penelope Cruz, Hollywoodiana actrix celebratissima, quae non solum splenduit propter vestem suam vespertinam illecebrosam. Eadem praeter Udalricum accepit praemium optimae actricis Europaeae. Ceterum cinêma, c.t. "Volver" praemiis ornatum est huius vesperi plurimis: Haec spectabant ad musicam cinêmatum optimam et cameram optimam et cinêma a visitatoribus laudatissimum.

Hanc relationem d.2.m.Dec.a.2006 in periodico „Der Spiegel" inventam e Theodisco sermone in Latinum convertit Nicolaus Groß praeceptor Sedis interretialis domûsque editoriae, quae appellatur LEO LATINUS: ///www.leolatinus.com/

Scripsit Nicolaus Gross



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae