Annus
2 0 0 6


De Friderico Fellini

De Friderico Fellini (1920-1993)

Fridericus Fellini Arimini anno 1920 natus, Romae die 31 Oct. a. 1993 mortuus est. Summus fuit fabularum cinematographicarum artifex, quas fervido argutissimoque ingenio praeditus quadraginta circiter annos effinxit et confecit, postquam anno 1945 cum Roberto Rossellini aliquas scaenas curaverat pelliculae cinematographicae Italice "Roma, città aperta" inscriptae, i. e., ni fallor, 'de Roma a belligerantibus non tangenda', usque ad ultimam pelliculam, quae "Vox lunae" inscribitur (a. 1990). Praesertim Itali, qui saltem quinquagesimum annum attigerint ideoque haud paucas fabulas 'Fellinianas', ut apud nos dicitur, haud dubie spectaverint, viri illius fortasse non sunt obliti.

Neque forsan opus est ut de fabulis loquar, quas a Friderico mirum in modum cinematographice narratas esse permulti huius artis periti uno consensu adfirmant

Pellicula, quae "Satyricon" inscribitur, quam non inter meliores equidem adnumerarim, in qua tamen imagines pulcherrimae non desunt, e quibus facile quisque intellegere poterit quam penitius ille Romam antiquam _ non illam solum dico Urbem, in qua primas egerunt Caesar et Cicero _, servorum et gladiatorum et meretricum plenam, repraesentaverit et 'vivam' reddiderit. De aliis fabulis miro artificio scaenico a Friderico elaboratis, quibus tituli sunt: "De vita laeta" (1959), "Octo et dimidium" (1963), "Memini (sive Recordor)" (1973), ipsae imagines et dialogi.

A die 7o usque ad diem 9o m. Nov. 2003 Arimini, ea in urbe quam saepissime ille non sine quodam maerore cinematographice descripserat (ceterum qualibet in pellicula 'Felliniana' gaudium iucunditasque maerori cuidam iunguntur), conventus habitus est internationalis, cuius thema argumentumve erat: "Quid in arte cinematographica fovenda et novanda Friderico Fellini tribuendum sit". Anno 2004, in Museo Novoeboracensi 'Guggenheim' vocato non solum omnes pelliculas, quas Fridericus moderatus est, verum etiam quasdam lineares adumbrationes (quae Anglice forsan "story boards" appellantur), quibus in pingendis ille delectabatur, spectare et admirari licuit. Quarum adumbrationum (It.: 'disegni', 'schizzi') haud paucae ad res eroticas pertinent; iam non pauci spectatores quandam adumbrationem admirati sunt, quae supra effigiem photographicam Valeriae Marini, pulcherrimae feminae, a Friderico scripta est paucis ante mensibus quam e vivis ille eriperetur; nam in Valeriae clunibus nulla rica velatis legitur: "Heic habitare consilium cepi" (Italice: "Ho deciso, abito qui.)

Scripsit Victorius Ciarrocchi



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae