Annus
2 0 0 6


DE HERMETISMO

DE HERMETISMO

scripsit professor Stephanus FEYE

 

Persaepe multa vocabula per "ismum" desinentia aut nullum sensum definitum possident, aut sensum verum suum perdunt hodie (sicut, ex.gr. communismus, elitismus, socialismus, esoterismus, etc.).

Nil mirum ergo si tam multi homines vocabulo HERMETISMI hodiernis temporibus utantur, qui tamen de significatione eius nebulosam, immo vero falsam notionem habent!

Patet vocabulum Hermetismi originem suam ducere ab HERMA sive HERMETE, deo Graeco cui nomen Latinum est MERCURIUS. Sed revera, sicut plerique dei Paganorum, Hermes ex Aegypto oritur, ubi nomen eius erat TOT sive TAT.

Ut semper, etymologia (i.e. veriloquium) nos cito docebit: Plato, in Cratylo (cap. 408, littera B) dicit: oV to eirein emhsato. Esset ergo Hermes quasi eiremhV . To eirein est LOQUI. Emhsato autem oritur ex mhdomai, meditor, ordior, studeo. Radix est med sicut in verbo medeor, medicina, etc.

Hermes ergo, dicit Plato, ELOQUENTIAM MEDITATUS EST.

Sed quae est eloquentia? Traditio Hermetica nos docet spiritum supremum, spiritum dei (spiritum sanctum si nuncupationem Christianam praefertis) loco quodam indigere, i.e. corpore egere. Spiritus enim ille, avidus est loquendi, id est locum habendi, ubi possit remanere, ubi possit stabilitatem suam invenire. Cupit fundamentum accipere, i.e. Graece erma (quod est fundamentum aut basis vel etiam lapis).

Sed unde ergo poterit spiritus ille definitionem suam, locum suum reperire, mensuram suam accipere?

Traditio hermetica unanima est in hoc: nam respondet : in HOMINE, tantum in solo homine et non aliubi[1] !

* * *

Nunc nonnulla verba historica faciamus:

Scimus traditiones omnes nostras occidentales ex Aegypto ortas esse.

- PYTHAGORAS enim scientiam suam didicit apud sacerdotes Aegyptios.

- Discipulus autem eius fuit ZALMOXIS (vel Zamolxis) qui religionem Druidarum in Gallia instituit[2]. Praeterea, de Gallis dixit Caesar[3] :

"Deum maxime MERCURIUM colunt: huius sunt plurima simulacra: hunc omnium inventorem artium ferunt etc."

- MOYSES in Aegypto educatus est, qui instituit legem Hebraeorum. Sunt autem qui ambiguam alligaverunt verbis significationem, dicentes: MOYSES fuit MOUSA Hebraeorum sicut HOMERUS fuit Musa Graecorum[4].

- Et JESUS etiam, ut refert Sancta Scriptura, primis vitae suae temporibus, in Aegyptum descendit ubi potentia magiae et miraculorum ei tradita est[5].

Ergo Pythagoras apud Paganos, Zalmoxis apud Gallos, Moyses apud Iudaeos, Jesus apud Christianos etc. referuntur omnes ad Aegyptum. Mirari ergo non debemus quod omnes traditiones nostrae (id est Paganismus, Judaïsmus, Christianismus, traditio etiam Islamica) tot auctores praebuerint, plerosque secretos, sed multos etiam celeberrimos, qui filiationem Aegyptii Hermae Trismegisti postulabant vel confitebantur aperte aut in arcano.

Talis fuit ex.gr. Michael Maïer, medicus imperatoris Rodolphi secundi (1568-1622).

 

  1. Atalanta Fugiens. 1618

Hoc opus non solum 50 fugas Musicas continet refertas arcanis quibusdam (interdum textus Musicus unius vocis retro inscriptus est, aut debet inchoari in medio textu, clavi mutata etc.), sed etiam 50 figuras incisas quibus auctor fuit ille famosus Joh.Theodorus de BRY Leodiensis.

 

  1. Arcana Arcanissima. (1613)

Hic liber fons fuit praecipuus celeberrimorum operum Antonii – Josephi PERNETY ordinis Sancti Benedicti quibus tituli: LES FABLES ÉGYPTIENNES ET GRECQUES DÉVOILÉES (2 vol.) et DICTIONNAIRE MYTHO – HERMÉTIQUE. Hic est novissima mea translatio ad Francogallicam apud domum editoriam BEYA.

Omnes auctores illos hic enumerare non possum. Solum intentes facere mentes volo ad hanc rem:

Per totam historiam nostram, apparuerunt multo plures auctores Hermetici quam hodiernis temporibus existimare solemus. Nam bibliothecae publicae nostrae refertae sunt tractatibus Hermeticis qui, aut omnino ignoti remanent, aut qui translatorem competentem adhuc exspectant. Quisquis mundum illum mysteriosum, sive consulto, sive casu quodam penetrat, copia tractatuum revera stupefit et interrogat cur umquam antea de hac materia plura non audiverit.

Causae oblivionis illius mihi videntur (inter alias) esse haec:

  • In primis SANCTA INQUISITIO quae (in nomine Dei sine dubio!) terribiliter multos Hermetistas persecuta est necavitque antequam successores procrearent.
  • Deinde ADVENTUS RATIONALISMI qui fere omnes scientias antiquas scienter delevit quarum claves non possidebat[6].
  • Denique videtur et traditur catenam traditoriam scientiae illius ruptam esse saeculo decimo septimo. Ultimus philosophus Hermeticus (secundum theoriam illam) fuit EUGENIUS PHILALETHES qui nullum discipulum umquam invenit[7].
  • Postremo aliam causam possumus nos adjungere quam ipsi omnes bene novimus: linguae Latinae defectionem. Sed de hoc, hic, dicere licet cum Vergilio: "Non canimus surdis" !

* * *

At redeamus nunc, post parvam digressionem historicam necessariam, redeamus ergo ad ipsam scientiam Hermeticam et ad fundamentum eius, ad conditionem eius, ad erma eius:

Iam supra diximus spiritum superiorem, spiritum altum, egere loco proprio, idoneo ad eloquentiam suam manifestandam. Dum facultas loquendi ei non praebetur, pauper est, vexatur, et iratus est.

De hoc Vergilius, in Aeneide (I, 8) : "Musa, mihi causas memora, ...quidve dolens Regina etc." Id est Juno, id est hra id est Aer, spiritus purus sine corpore. Invidiosissima enim est Juno erga Venerem, id est pulchrum corpus, id est sermonem.

Verba ergo spiritui illi sunt divitiae necessariae ad scopum eius adipiscendum. Oportet igitur spiritus ille descendat in hunc mundum ut inveniat thesaurum suum, sed operatio illa periculosa est.

Nobis satis nota est fabella puerorum c.t. POLLICULUS, (Fr. Le petit poucet): Polliculus familiaque eius esuriunt. Est enim inopia ingens in regione eorum. Ergo indigent re quadam. Debent in silva relinqui, ubi vivit monstrum immane, bellua terribilis, quae medullas vorare solet. Tamen, revera, monstro illi qualitas est quaedam. Quam qualitatem, quod commodum possidet bellua horrifica illa?

-Divitias et praecipue ocreas, tibialia (Fr. bottes). Quid hoc significat?

Habet divitias, id est aurum, id est corpus, id est facultatem loquendi, artem sermonis, id est sermones Hermeticos, unde oriuntur tam multae fabulae parabolaeque (verbum quod genuit Francogallicum PAROLES).

Habet tibialia. Haec sunt mensura quaedam!

Difficile non est animadvertere fabellam illam eandem doctrinam proponere ac fabulam aliam famosissimam ab Homero narratam. Quid facit ULIXES? (Graece Odysseus, significat praeterea: dolens, iratus ab odunaw). Ulixes, quid facit? Descendit in speluncam alius monstri cuiusdam celeberrimi: Cyclopis. Ulixis comites fugere cupiunt quoniam maxime timent. Ulixes tamen abnuit (Od. IX, 229) ofr' auton te idoimi kai ei moi xeinia doih (ut eum videam et (ut videam) num mihi dona daturus sit").

Et quomodo vocatur monstrum illud? - POLYPHEMUS (polufhmoV ). Statim intelligimus: Multum (polu) enim sermonem (fhmoV ) habet, possidet vocem, sonum, id quo spiritus ille excelsus caret.

Quomodo autem nominatur Ulixes antequam speluncam Polyphemi intret? - outiV , id est NEMO. Attamen, postquam ex spelunca exiit, nomen eius factum est mhtiV , id est SAPIENTIA .

Nulla enim est sapientia sine sale. Sal autem in alchemia, est coagulator verbi.

Thema simile in Vetere Bibliorum Testamento proponitur:

Erat magna inopia in terra Chanaan. Qua de causa filii Jacobi, primus Josephus, deinde undecim fratres eius descendunt in Aegyptum ubi multa in primis patiuntur (tot volvere casus, diceret Vergilius ibid.) sed post quattuor saecula, tandem e captivitate exire possunt (revocare gradum, ibid. VI, 128) maximis cum divitiis et imperio magno.

Jupiter etiam minatus esse dicitur Junoni se eam fixurum in terra ad incudem auream...

Alia traditio Hebraïca doctrinam praebet quae propositum nostrum Hermeticum confirmat:

Nam nomen Domini scribitur per quattuor litteras consonantes quarum vocales numquam transcribi potuerunt: hvhy quod vulgus IAHWEH vel IEHOVAH pronuntiat, Judaei autem ADONAI .

Dicunt Hebraei nomen illud (quod templum Hierosolymorum etiam fingit), propter peccatum, propter exilium, deletum esse. In duas partes enim sectum est:

-Prima pars (hy, IAH, cfr. Alleluiah) significans Deum, evaporata est in caelum ubi semper delirat.

-Altera pars (hV, OUH) fingit sermonem. Quae pars exsul iit cum homine, tempore quo is cecidit et a paradiso expulsus est. "Quo numine laeso ... tot volvere casus ..." diceret Vergilius (Aen. I, 8 et sequ.).

 

Summam faciamus: Condicio ergo in praesenti est haec:

-illic, spiritus divinus in excelsis, perpetua circulatione semper volans et mensuram, corpus et facultatem sermonis continue cupiens.

-Hic autem, homo, sermonis facultate certe fruens, attamen ille homo casus, rudis est et agrestis sicut bellua.

Qua de causa, si duas partes illas separatas iterum jungere volumus, igne quodam uti debemus quem Hebraei littera > (shin) fingunt quae FUSIONEM significat. Graece autem eadem fusio cumeia dicitur, id est Latine CHYMEIA sive CHEMIA.

Sic IAH junctum cum OUH, legendum erit IEOCHOUAH, id est Josue, aut IECHOUH videlicet JESUS.

Sic melius intellegere possumus qua de causa Christianismus, super radicem Hebraicam exstructus, doctrinam suam condiderit in nomine Jesus et in signo crucis quod quattuor puncta iungit cum quinto, id est centro.

Cicero autem ipse, Philosophiam iungendam esse Rhetoricae dicebat...

Innumerabilia doctrinae illius exempla exponere possum, sed, ut est de auctoribus, nonnulla sufficiunt.

* * *

Res paucae mihi restant dicendae:

Ex omnibus possessionis scientiae illius Hermeticae manifestationibus, amplissima, maxima, est sine dubio, numerus vere ingens librorum qui de Alchemia tractant. tantum, Eos describere non possum sed tantum nonnullas eorum qualitates communes indicare volo quibus omnes statim animadvertuntur:

  1. Omnes ad famosam Hermae Trismegisti Tabulam Smaragdinam se referunt.
  2. Omnes, per viginti saecula, se invicem confirmant. Error ergo maximus est credere alchemiam esse natam mediaevo tempore sicut multi imaginari solent[8].
  3. Liber ROSINI : Secunda Epistula ad Euthesiam. Michaela MERTENS demonstravit alchemistam Rosinum fuisse illustrem ZOSIMUM PANOPOLITANUM (3 et 4 saec. p. C. n.) qui scripsit Graece in Aegypto. Fortasse fuit translatus in linguam Persicam, postea in linguam Arabicam, in qua per multum tempus littera Z cum littera R. a traductoribus confusa est. Inde orta est transformatio nominis eius.

  4. Omnes tractatus illi ad secretum quoddam alludunt, ad scientiae arcana, et revera, scriptores Hermetici maxime curant ne quis eos intellegere possit qui non sit candidus scientiae discipulus, i.e. qui materialia scientiae principia antea non receperit, et qui candore ignis divini nondum dealbatus sit[9].

Ergo scientiae illius possessio solo studio acquiri non potest, sed revera, dono quodam divino, immo filiatione quadam.

Si scientia illa, eodem modo ac scientiae profanae, vere experientia fundatur, attamen recipi et non subjici, expugnari, violari debet. Haec est conditio!

Omnes qui id tamen vi facere velint, caveant!

Scientia enim Hermetica corpora aliena non miscet, sed, matrimonio fixo, duo corpora unum ad alterum praedestinata iungit. Haec est differentia!

* * *

Antequam ad finem venio, quid eruditi Corpus Hermeticum appellent etiam dicendum est:

Sunt 14 textus Graeci secundo et tertio saeculis post Christum natum Alexandreae redacti. Ex his unus tantum, Asclepius vocatus, in Occidente remansit, tempore mediaevali, in versione sua Latina. Reliqui autem Florentiam quinto decimo saeculo medio a Leonardo da Pistoria adducti sunt. E Macedonia videntur venisse. Statim a celeberrimo Marsilio Ficino in Latinum translati sunt.

Exceptis textibus illis, innumerabilia exstant vestigia e Bibliothecae Alexandrinae deletione excerpta (Julii Caesaris tempore). Nonnulli libri etiam aufugerunt cum, anno 296, Diocletianus omnium imperii tractatuum alchemicorum inquisitionem faciendam curavit ne Aegyptii divitias suas augerent[10]. Sed in quo statu! Nam fuerunt translata in linguam Persicam, Arabicam, saepe Hebraïcam et Aramaïcam, denique transierunt ad linguam Latinam, praecipue post Byzantium expugnatum. Sed haec ad eruditionem historicam et "palaeographicam" pertinent...

* * *

Quid nunc? Suntne omnia amissa? Id solemniter proclamare volo. Fuit vicesimo saeculo (quasi nostro) vir omnino ignotus ; vixit Lutetiae Parisiorum. Quasi omnes eum reppulerunt. Librum reliquit quem nemo adhuc ausus est refutare. Tantum eum suffocare conati sunt.

Ille vir Louis Cattiaux, liber autem eius "Le Message Retrouvé" vocatur.

Sed nunc, post 50 annos, post oblivionem, in modum inexspectatum, gradatim celeber fit. Nunc exstant versiones Castellanica, Catalanica, Anglica, Lusitanica, Theodisca, Italica.

In summa, iam undevicesies editus est in lucem.

Imagines: Louis Cattiaux, opus integrum, i.e. Le Message Retrouvé, poematia, artis picturae tractatus. Pagina excerpta e "Le Message Retrouvé", Louis Cattiaux auctore.

Ergo moniti nunc estis. Traditio Hermetica nullo modo mortua est. Solum sunt mortui qui sicut in opera c.t. Orpheus celebri Glücki, vitam suam recusant. Nulla ergo excusa erit postea, quia Occasio (Graece kairoV ) solum semel se ostendere solet. Capillis statim arripienda est. Postea enim calvitiem suam tantum monstrabit !

Ibi Hermae potestatem invenire poteritis et scientiae claves a Deo Maximo petere.

De hoc satis!

Stephanus Feye[11]

 

[1] Iam dixit Francogallice noster Boileau in Arte Poetica : "Ce qui se conçoit bien s’énonce clairement, et les mots pour le dire arrivent aisément." ("quod bene conceptum erit, clare profertur, et verba ad hoc dicendum facile oriuntur.")

[2] Vide Porphyrii, De Vita Pythagorae.

[3] Bellum Gallicum, lib. 6, cap. 17.

[4] Et non solum agitur de nomine Dorico prophetae. Nam MUSSA etiam nomen Arabicum Moyseos est! Clemens autem Alexandrinus Iliadem Odysseamque vocabat Biblia Graecorum.

[5] Quod dicunt Rabbini Judaei in libro c.t. Talmud. Asserunt ex.gr. eum sibi femen aperuisse et ibi abscondisse amuletum quo secreta Dei nomina erant inscripta, et unde tot miracula facere poterat. Verbum Francogallicum Talisman (amuletum) oritur e Graeco telesma. Apud enim Antiquos, erat teleioV, i.e. perfectus, ille qui ad perfectionem initiationis pervenerat.

[6] Qua de causa hodiernae universitates studiorum nostrae materias docent raro originem suam ducentes ante saeculum duodevicesimum, et ergo numquam de Hermetismo loqui solent, quasi Antiqui, quasi maiores nostri, nullam scientiam possidentes, nihil grave aut nihil certum umquam dixissent nec docuissent! Sunt, feliciter, exceptiones: Rari apparent (nantes in gurgite vasto, diceret Vergilius noster !), inter quos professores R. HALLEUX (univ. stud. Leodiensis), A. FAIVRE (Sorbonna), J. van LENNEP (Bruxellis) etc.

[7] Feliciter opus eius integrum nuper in lucem editum est, ab Anglico sermone versum in Francogallicum apud domum editoriam La Table d’Émeraude.

[8] Ex.gr.Liber ZOSIMI cuius translationem adnotatam mirabiliter edidit Michaela MERTENS, eximia philologa Belgica cum qua potuimus prandere post sessionem circuli sermonis Graeci vivi Bruxellis. Liber ille, editus in collectione Budé (Les Belles Lettres, Lutetiae), Graece redactus fuit aetate nostra Christiana ineunte, in Aegypto. Hic adspicere potestis manu scriptum librum ROSINI (XIV saeculi) qui esset revera Zosimus ipse. Ille liber e Biblotheca Regia Bruxellensi excerptus est (mnscr. 4264-77. Fol. 69 usque ad fol. 85) cujus transcriptionem et versionem Francogallicam ipse confeci.Illi qui eam cupiunt mihi scribant oportet: Stephane.feye@belgacom.net.

[9] De hoc unum exemplum afferam inter milia aliorum: In Bibliothecae Communalis Panormitanae manu scripto (plus quam 300 paginae, scriptura minima), a primis paginis, invenitur Septuaginta tractatuum catalogus. Solum id transcribam quod sub numero tertio dictum est: "Septem tractatus Hermetis prioris, Hermetis scilicet sapientia triplicis in arte, sapientia videlicet quam ab omnibus celavit insipientibus."

[10] Suidas enim hoc in Lexico, de chmeia. narrat

[11] stephane.feye@belgacom.net vel 00.32.10.88.93.75. Vide etiam sedem : www.beyaeditions.com.

Scripsit Stephanus Feye



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae