Annus
2 0 0 6


MARTINA ROMANA

MARTINA ROMANA

Ad radices Romani montis Capitolini, prope carcerem Mamertinum – ubi ante passionem detenti erant sancti Petrus et Paulus –, templum exstat sanctae Martinae dicatum aliisque testibus fidei Christianae: Concordio, Epiphanio eorumque sociis. Martina vero patre consule illustrique nata genere, non solum optime in fide Christi educata erat, sed etiam peculiari ardore pietatis succensa, qua re divitias, quibus affluebat, libenter distribuit inter pauperes, ipsius Domini Iesu eloquium secuta: "Si vis perfectus esse, vade, vende ea, quae habes, et da pauperibus, et habebis aerarium in caelo; et veni, sequere me" (Mt. 19, 21).

Cum autem constaret illam hoc fecisse propter fidem Christi, imperatore Alexandro Severo (222-235), urbis magistratūs illi iusserunt sacrificari officialibus deis imperialibus. Martina tamen serene ac firmiter reppulit mandatum, quapropter pluries affecta est verberibus, uncis, ungulis ferreis, sed etiam testarum lacerata fragmentis, membratim concisa gladiis ferventeque perfusa adipe, demum ad bestias obeundas in amphitheatro condemnata est. Ab illis tamen – evidenti quidem, sed tunc temporis non raro miraculo – evasit illaesa; quin etiam – iniecta in ardentem rogum, pari beneficio Dei servata incolumis est.

Ad preces Martinae tunc terraemotūs exorti sunt et ignes e caelo delapsi, quibus deorum simulacra templaque diruta sunt. Quemadmodum antea nonnulli ex eius tortoribus, ita nunc multi in Romano populo his correpti prodigiis, Dei gratiā aspirante, ad fidem Christi conversi sunt. Iam his quidem rebus, sed adhuc magis constantiā virginis iudex permotus, caput Martinae iussit amputari. Sacrum corpus virginis, quae passionem pertulit summo pontifice Urbano I, priore dimidio saeculi XVII papa Urbanus VIII apud Mamertinum carcerem in templo in meliorem formam redacto ac decentius ornato posuit sollemniter unā cum reliquiis martyrum Concordii Epiphanii sociorumque.

Scripsit Fr. Benedictus Huculak OFM



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae