Annus
2 0 0 6


DE EVENTIBUS QUIBUSDAM

Budapest 1956

DE EVENTIBUS QUIBUSDAM.

"Si dies 23 Oct. 1956 fuit Hungaris signum libertatis renatae, e contrario dies 4 Nov. eorum servitutem luce solis clariorem patefecit" (ita Latine verba Italica reddiderim haec: "Se il 23 ottobre (1956) era stato per gli ungheresi il segno della loro libertà ritrovata, il 4 novembre fu invece la dimostrazione lampante della loro schiavitù", quae leguntur in pag. 232 cuiusdam libri photographici c. t. <de Budapestinensi eversione, quae anno 1956 accidit>; Italice: <Budapest- 1956- la rivoluzione>, photographemata Erici Lessing; varios textus conscripserunt Ericus Lessing, Franciscus Fejto, Georgius Konrad, Nicolaus Bauquet; Marietti, Genova- Milano, 2006). Die enim 23 Oct. illius anni plerique Budapestinenses (sunt qui dicant circiter quadraginta milia) pacifice se congregarunt ac petiverunt ut maiore libertate politica uti possent. Custodes autem publicae securitatis timuerunt ne illis ex petitionibus ac petitoribus aliquid gravius oriretur et detrimentosum sive communistarum regimini sive 'fraterno' amicitiae vinculo cum Russis iam pridem iuncto. Quare eiusdem diei vespere circiter viginti homines ab aliquibus publicae securitatis custodibus confossi sunt, octoginta vulnerati. Diebus insequentibus multae res mutatae sunt ac tam celeriter, ut longum sit eas singillatim narrare. Ab historiae autem fide non aberrare videntur haec:

A)multis Hungaris, vel saltem compluribus eorum, qui ex die 23 Oct. Publicas contiones participare solebant, duo fines maxime cordi fuerunt, scilicet ut communistarum regimen minus durum fieret ideoque libertate quadam omnes cives uti possent;

B) ut haec libertas omnibus donaretur, necesse erat Hungariam a Russorum dominatione liberare. Cum hi duo fines essent inter sese stricte coniuncti, cumque alterum (B) maioris momenti ac ponderis esset, propterea quod tunc temporis maxima erat Russorum sive Unionis ut dicebatur Sovieticae potentia, accidit ut variis de causis Hungari brevi dierum spatio a spe ambarum libertatum adipiscendarum ad ruinam immensam delaberentur. Nam "Falsum est putare prima conamina nostra pugnandi, abhinc quinquaginta annos, adversus imperium Sovieticum, irrita fuisse. Revera inter dies 23 et 30 Oct. 1956 ii Budapestinenses, qui rerum novarum cupidi erant, victores evaserunt. Ipsi tamen in bello, quod inter dies 31 Oct. et 4 Nov. contra Russorum copias gestum erat, victi sunt. Hungari rebelles, quibus nullum auxilium ab aliis Civitatibus latum est, a sedecim Russorum legionibus [in unaquaque legione Russica id temporis adnumerabantur quinque sexve milia militum] atque a duobus milibus curruum loricatorum debellati sunt: tot ingentes militum copiae tantummodo mense Iunio 1944 in appulsu Normannico congregatae erant". Haec in colloquio quodam percontativo nuperrime dixit Bela Kiraly, 95 annorum, bis a communistis capite damnatus idemque illis diebus anni 1956 dux excubiarum nationalium, quae ad novum Rei publicae Hungaricae statum defendendum, quem tunc ob illos eventus moderabatur Emmericus Nagy (1896-1958), paratae sunt. (Quod colloquium rettulit Ianus Paulus Visetti in actis diurnis q. i. 'la Repubblica', die 22 Oct. 2006 editis, p. 37. Qui diurnarius mentionem etiam fecit de quodam volumine gravissimo, quod ipse Bela scripserat quodque 'Ad rerum Hungaricarum eversionem atque ad bellum adversus Unionem Sovieticam gestum' pertineat). Hungarus ille cum alia tum dixit sibi persuasum esse, postquam Moscuam ea photographemata pervenisse, quibus monstrata sint cadavera aliquorum publicae securitatis secretae custodum etiam Russorum, qui ab eversoribus more Lynchiano, ut dicitur, trucidati erant ipsaque cadavera ex arboribus suspensa, a proceribus Sovieticis consilium eversionis Hungaricae reprimendae captum esse. (Talia eversores fecerunt postquam die 25 Oct. illi custodes, iussu Ivani Serov, sodalitatis 'KGB' vocatae ducis, aliquos homines in foro Parlamenti congregatos ignovomis balistis petiverunt: "Mulieres, viri, adulescentuli, omnes inermes pavore inenarrabili tenentur. Nullus in amplo foro receptus. Flebiles audiuntur quiritationes, dum quoquoversus fugere quisque conatur vel alios iam vulneratos conculcans. Paucis post minutis secundis amplius ducenti homines humi caesi iacent" (haec de illo tumultu scripsit Tibor Méray in libro c. t. "De Budapestinorum seditione- 23 Oct./ 4 Nov. 1956", primum a. 1966 apud R. Laffont, Parisiis, edito; postea Italice titulo hoc: "La rivolta di Budapest: 23 ottobre- 4 novembre 1956", Mursia, Milano, 1969; locus citatus: p. 267).

***

Kalendis Novembribus, postquam die 27 Oct. novum administrorum coetum Emmericus Nagy nuntiaverat et die 25, Sovietis quoque hortantibus iubentibusve, Ernus Geroe (1898- 1980) suum secretarii communistarum munus relinquere coactus erat et in huius viri locum creatus est Ioannes Kadar (1912-1989), incepta eorum, qui superioribus diebus pro novo rerum publicarum privatarumque cursu et condicionibus vivendi liberalioribus sategerant, ad prosperum adducta exitum videbantur, dumque omnes fere Russorum currus loricati (circiter septingenti et parum ad procedendum in urbis viis apti) Budapestino discesserant, Nagy, primus administer, Hungariam non iam sociam fore nuntiavit illius foederis 'Pactum Varsoviense' appellati. Quod quidem consilium a Russis accipi tolerarique non potuit. Russorum enim moderatores, in his maxime Nicolaus Kruscev iam varias ob causas de suo ipsius principatu non stulte metuens, vel obtorto collo multa, quae Hungari petiverant, forsan concedere potuerint, sed non ut hi ab illo pacto discederent. Mira forsan videri potest ea simplitas vel stulta fides, qua ducti viri quidam Hungari eis in adiunctis gravissimis proposita acceperunt colloquendi cum Russis, dum horum non minus quinque milia curruum loricatorum totum limitem inter Hungariam positum et Russiam nocte favente occupant. Nam paucissimi, etiam extra Hungariam, fuerunt rerum exterarum internationaliumque explanatores, qui hoc periculum- scilicet fore ut Hungari ob nimium libertatis desiderium etiam illam essent amissuri, quam hebdomade Octobris exeuntis non sine cruore adepti erant- praeviderint. Sed illos inter paucissimos fuit Augustus Guerriero (1893- 1981), qui diurnarius res gestas et politicos eventus frigido pacatoque animo iudicare solebat; qui enim in ephemeride Italica c. t. 'Epoca' (n. 318, die 4 Nov. 1956 edita, p.30; sed videlicet scriptum suum ante tres quattuorve dies moderatoribus 'Epocae' is miserat, quia tunc temporis omnibus in ephemeridibus dies posterior signatus erat, quam revera quaelibet ephemeris venum dabatur) in symbola c. t. "Servituti repugnarunt (Hungari)" [Italice: "Si sono rivoltati contro la schiavitù"], cum alia tum scripsit haec: "Errare possum, sed credo inconcussum regimen Sovieticum mansurum (...) Titus aliquid agere poterit, quia is extra illud pactum est, dum Hungari propter illud foedus obstricti sunt idcircoque nihil possunt. Simplicius apertiusve: Titus nullas Sovieticorum copias in Patria habet (...) Sed Nagy ipsas in Hungaria tenere cogitur" [It.: "Posso sbagliare, ma credo che il monolito resterà monolito (...) Tito è fuori del blocco (sovietico) e ha libertà di manovra, mentre l'Ungheria è inchiodata nel blocco e non ha alcuna possibilità di manovra. Più semplicemente o più brutalmente: (...) Nagy ha le truppe sovietiche in casa"]. Iosephus Mindszenty (1892- 1975), cardinalis et ecclesiae Hungarorum catholicae primas, qui ineunte anno 1949, postquam erat quaestiones ac tormenta passus 'psychologica' atque vinculis sempiternis damnatus, a domicilio coacto, in quo, tenuatâ illâ poenâ, vitam degere debuit, die 30 Oct. non sine magno saltem catholicorum gaudio liberatus est. (De cruciatibus, qui illi cardinali sunt inflicti: in cibis ex. gr. ei praebitis medicamentum quoddam stupefactivum misceri solebat, cui nomen 'actedron'; quo medicamento sumpto accidit ut omnes facultates intellectivae obtundantur. De contumeliis praeterea deque aliis rebus turpioribus, quas ille pati coactus est, librum eiusdem viri legere praestat "De sua ipsius vita" inscriptum [titulus Theodiscus: "Erinnerungen", Verlag Ullstein GmbH, Frankfurt/M- Berlin, 1974; translatio Italica: "Memorie", Rusconi, Milano, 1975]. Qui autem putet hunc cardinalem, quoniam is iam pridem communistarum regimini esset firmiter adversatus et quia eo in libro mentionem sui ipsius fecerit, multum a vero aberrasse narrando ea, quae in carcere pati debuerit, legat- de carceribus communisticis- quae rettulit Iosephus Szilagyi, qui contra nazistas pugnaverat et ab istis captus erat idemque Emmerici Nagy cooperator fuerat et postea cum ipso Nagy in iudicium adductus: "Eo in iudicio Szilagyi interrogantibus semper iterabat carceres a regimine Michaelis Horthy [tyranni nazistis faventis] administratos, si isti cum regiminis communistici carceribus compararentur, parum a valetudinario ad homines sanandos apto viderentur" (haec verba leguntur in opere c. t. "De libro nigro communismi- scelera, terror, coercitiones", Laffont, Paris, 1997; Francogallice: "Il (Szilagyi) répétait aux enqueteurs que, comparés à celles du moment, les prisons du régime fasciste de Horthy avaient été des sanatoriums", p. 478).

***

Interea, id est brevi spatio temporis a Kal. Nov. usque ad quartum diem intercedentis, multa acciderant et confusa et praepropera : die 2 Nov. Kadar, qui usque ad diem praeteritum incepta eversorum laudaverat, Moscuam profectus est, clanculum quidam dicunt, Emmerici Nagy consensu alii. Die 3 Nov. quidam legati Hungari, duce Pal Maléter, cum legatis Russis colloqui coeperunt, ut hi suas copias ab Hungaria recedere iuberent. Vespere autem eiusdem diei quodam in Russorum praesidio colloquia pergere sunt Hungari adsensi, qui tamen a militibus corporis biocolytici Sovietici, cui siglum KGB, statim adprehensi sunt. Diluculo diei 4 tota in urbe Budapestino explosiones audiuntur: tela erant a novis ac potentissimis curribus loricatis Russicis iactata. Hi currus, quorum siglum erat <T-X 34>, propter loricam chalybeiam spissiorem et ob maiorem mobilitatem, valde differebant a curribus <T-34>, quos Russi altero bello mundano non sine successu adhibuerant. Nam contra illos novos currus, quorum latera ita erant inter sese commissa, ut nullam intercapedinem nullamque vel minimam rimam haberent, nihil potuerunt adulescentes Hungari qui plerumque lagoenas 'Molotov' vocitatas paucis ante diebus usurpaverant et hoc modo nonnullos currus retinere valuerant.

Inter horam quintam et sextam illius diei Nagy, cuius viri spes (quam aliqui stultam, alii inevitabilem iudicant) modum quemlibet inveniendi aptum ad vitandos Russorum impetus decepta erat, radiophonice omnes Hungaros certiores fecit de periculis impendentibus atque auxilia 'a mundo libero' petivit. Ab illo 'mundo' sive ab illis Civitatibus, quarum in primis erat America Septentrionalis, cuius emissiones radiophonicae plerumque ab urbe Monachio transmissae saepius Hungaros hortatae erant ut hi contra ipsorum regimen communisticum pugnarent. At omnia vana fuerunt. "Pavide atque abiecte a vobis occidentalibus nos Hungari sumus derelicti!", forsan haud immerito plerique exules Hungari postea dixerunt. Quare vesperi eiusdem diei, dum milia et milia cadaverum iacent in viis dumque ob explodentium tormentorum fumum omnia obscurantur neque ullus fere homo per vias deambulare audet- militibus Russis iussum erat quemlibet 'suspectum' statim confodere-, auditur radiophonice Ioannes Kadar, nuntians puniendos esse eversores "fascistas"; Emmericum Nagy a munere primi administri suo depulsum; Hungaros a foedere Varsoviensi non discessuros; denique se ipsum novum esse primum administrum. Itaque, post quattuordecim dies, illa rerum Hungaricarum improvisa et confusa eversio ad improsperum infelicissimumque adducta est exitum. "Improvisa et confusa", scripsi; huic tamen opinioni, quae multis in libris et actis diurnis legebatur et legitur, refragari videtur Entius Bettiza, rerum Balcanicarum non mediocriter peritus (ortu ille est Dalmata), qui in recentissmo libro c. t. "A. 1956- De 'revolutionariis' diebus Budapestinensibus" (Rizzoli, Milano, Sept. 2006) scripsit et haec: "Propter solidarietatem et coniunctos ordines sociales, ob incepta sponte ad unum pertinentia, propter amplum complurium civium consensum, iure meritoque eversiones, quae illis diebus in Hungaria acciderunt, penitior omnium rerum conversio [It. 'rivoluzione'] appellari possunt" (p. 108). Sed in fasciculo 'librorum existimationi' dicato et hodiernis actis diurnis 'La Stampa' inscriptis addito, Bruno Ventavoli, cum de Georgii Dalos libro c. t. "Hungaria, a. 1956" (Donzelli, Roma, 2006) recensionem scriberet, illam revolutionem fuisse dramaticam et "chaoticam" adfirmavit (p. 6 illius fasciculi).

***

DE QUIBUSDAM VIRIS, QUI EIS IN EVENTIBUS PARTES EGERUNT GRAVIORES.

Emmerico Nagy, qui in Yugoslavorum legationem se receperat, vitam incolumem promiserat Ioannes Kadar. Spe fisus fore ut a Ioanne, antiquo amico, tale promissum servatum iri, die 22 Nov. e legatione Nagy exiit, sed statim a publicae securitatis custodibus captus est, postea in iudicium 'ianuis clausis' habitum adductus et capite damnatus una cum Pal Maléter et Michaele Gimes, veluti ipsi cuiusdam coniurationis adversus Hungariam et communistarum factionem participes fuerint. Die 16 Iun. 1958 Nagy suspendio periit. Qui vir priore bello mundano ut AustroHungarici exercitus miles pugnaverat; deinde, postquam a Russis captus erat, Bolsevistarum fautor adeo est factus, ut illius caedis, qua Nicolaus II, quondam Russorum imperator, eiusque familia aliique amici nocte dierum 16 et 17 Iul. 1918 trucidati sunt, particeps fuerit. Emmericum inter decem viros fuisse illius excidii participes demonstrat pagina quaedam, in qua Iacobus Jurovskij, primus caedis auctor et dux, illorum nomina scripserat: Emmerici quoque nomen legitur ea in pagina, quam nonnullos abhinc annos invenerat Elisabetha Hereshi, talium rerum investigatrix ac perita historica Germana, quae postea librum c. t. "De Nicolai II vita et morte" scripsit (translatio Italica apud domum editoriam Ecig, Genuae, 1994). Eandem notitiam firmavit Ioannes Morandi, quondam diurnarius Moscuam missus, quadam in symbola c. t. "Etiam Nagy imperatorem confodit", edita in actis diurnis q. i. 'il Resto del Carlino' (8 Febr. 1995, p. 16).

Ioannem Kadar bis proditorem fuisse omnes, qui de illis eventibus deque his viris investigarunt, adfirmant; is enim amico cuidam suo, nomine Laszlo Rajk, qui, etsi administri rerum externarum munus expleverat, crimine tamen perduellionis accusatus est, suasit ut culpas, quarum insons erat, ut vitam servaret incolumem, fateretur. Atqui Rajk capite damnatus est, et, dum supplicio appropinquat summo, Ioanni praesenti exclamavit: "Tu me prodidisti, Ioannes!" (Tibor Méray, 'Op. cit.', p. 335). Hoc tamen scelus, quod Kadar ut Stalino satisfaceret huiusque tyranni satellitibus perpetrandum iusserat, non impedivit quin ipse "ab alio inclementiore 'Stalinista'", nomine Matthias Rakosi (1892-1971), "qui rerum erat potitus dum Civitates dominatui Sovietico obnoxiae purgarentur ab hominibus Titi fautoribus", eiusdem culpae crimine accusaretur. Adeo crudeliter a carceris custodibus et Matthiae satellitibus excruciatus est Kadar, ut "ex manuum eius digitis ungues avulsae sint ipseque eviratus" (fons huius rei: Acta diurna q. i. 'New York Herald Tribune', editio Europaea Parisiis impressa Iovis die 22 Sept. 1960, pag. 5. En verba ipsa Anglica, quae David Miller scripserat et quorum translationem qualemcumque supra feci: "His fingernails were pulled out and he was castrated while being tortured in 1952 under orders from Matyas Rakosi, a tough Stalinist who had assumed power when the satellites were purged to eliminate pro-Tito sympathies").

Et Iosepho Mindszenty, viro forsan - ut quidam aiunt - parum arte diplomatica praedito, sed cardinali integerrimo atque impavido iurium ecclesiae catholicae vindici, fortuna minime favit. Die enim tragico illo, qui quartus Novembris fuit a. 1956, dum in omnibus fere viis Budapestinensibus et alibi furiunt proelia, in Americanorum legatione is receptus est eodemque in aedificio usque ad annum 1971 captivi instar mansit, quia se ipsum errasse, ut Kadar huiusque cooperatores petebant, numquam agnoscere voluit.

***

Hanc symbolam breviorem (nam ipsa brevis est, si cum permultis eventibus, qui in Hungaria eas per duas hebdomades anni 1956 acciderunt, comparetur), at sane longiorem pro iis legentibus, qui res gestas nihil faciunt, concludam commemorando non solum Hungaros omnes, qui mortem obierunt, sed etiam Russos milites mortuos (quos inter multi a Kalendis Novembribus e regionibus Russiae Asiaticae deducti erant, quia timebatur ne milites vere Russi cum Hungaris amicitiam iungerent, sicut primis eversionis diebus acciderat). Numeri quidam igitur: Hungarorum numerus mortuorum inter viginti et triginta milia fuisse putatur ("triginta milia" scripsit Georgius Pressburger in actis diurnis Mediolanensibus quae 'Il Sole-24 Ore' intitulantur, 21 Mai. 2006, p. 36); vulneratorum circiter ducenta milia; exules: circiter ducenta quinquaginta milia. "Sed res atrocior fuit- scripsit Georgius Dalos ('Op. cit.', p. 176)- quod postea, usque ad annum 1961 et quamvis discordiarum oblivionem Kadar eiusque cooperatores polliciti essent, triginta quinque novae quaestiones [It.: 'procedimenti giudiziari'] haberi sunt coeptae et 250/ 300 homines capite damnati sunt". Circiter septem milia Russorum vitam amiserunt. Die 5 Nov. eiudem anni Pius XII, ecclesiae catholicae summus pontifex, in litteris encyclicis quibus titulus 'Datis nuperrime', cum alia tum dixit haec: "Verumtamen qui postea perlati sunt nuntii acerrimo maerore animum oppleverunt Nostrum: iterum nempe per Hungarorum urbes, per oppida, per pagos, civium cruorem profluere, iustam libertatem ex imo pectore anhelantium; quae patria instituta redintegrata fuerant, per vim iterum subversa ac deleta; atque impositam exterorum armis cruentato populo servitutem" (AAS, 48, 1956, pp. 748-749). Denique in praefatione libri c. t. "De sublimi eversionis illius stultitia" (Rizzoli, Milano, Nov. 2006), quo libro continentur symbolae ab Indro Montanelli (1909- 2001) actis diurnis q. i. 'Corriere della Sera' tunc temporis missae (is enim illis diebus Budapestini fuit), Myriam Mafai scripsit haec: "Milia et milia Hungarorum adulescentium a Civitatibus occidentalibus destituta sunt (...) nec non a communistarum occidentalium factionibus calumniata veluti antiquo regimini faventia et 'albis militibus obnoxia' [milites 'albi' dicebantur ii, qui bello civili Russico contra Bolsevicos seu 'rubros' pugnaverant] (...) Tantummodo post multos annos etiam communistae Itali agnoverunt quanti momenti fuerint ea proelia, quae illi (adulescentes), etiamsi victi, pro democratia pugnaverant. Hoc Montanelli iam tunc intellexerat" (p. 8).

***

Exstat in sepulcro quodam Budapestinensi haec inscriptio adulescentulo cuidam dicata: "Varadi Huba Sandor
quindecim annos vixisti.
Perpetua libertas est mors
si hac liberi esse possimus.
In Patria hominum heroicorum,
ego, qui tibi pater fui,
tuus ero filius".

Pisauri, die 4 Nov. 2006, quinquagesimo anno elapso, ex quo non pauci
Hungari pro Patria ac libertate vitam animo forti amiserunt.

Scripsit Victorius Ciarrocchi



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae