Annus
2 0 0 6


EUSEBIUS VERCELLENSIS

EUSEBIUS VERCELLENSIS

Natus est exeunte saeculo III in Sardinia insula. Puer contulit se Romam, ubi clericus fieret. Incumbens autm in studia ecclesiastica, collegam habuit Liberium, futurum pontificem. Sanctus Iulius papa I Eusebium a semet ordinatum sacerdotem misit Vercellos, in urbem, quae non longe distat a Mediolano, cuius quidem paulo postea – voluntate eiusdem pontificis – factus est primus episcopus.

Illo tempore Vercellensis regio adhuc erat magnam partem pagana, quapropter Eusebius, fruens condicionibus Ecclesiae secundis – saltem in Occidente –, illo populo Evangelium praedicabat assidue. Aedificandas curabat ecclesias, arcessebat clericos, cum quibus instituit formam vitae communis instar monasticae. Adulescentium promovit Christianam institutionem, unde ad numerum eius alumnorum pertinent: s. Honoratus, ipsius Eusebii successor in sede Vercellensi, s. Gaudentius primus Novarae episcopus, s. Exsuperantius antistes primus Derthonae (Tortona), s. Eustasius primus vallis Augustae praesul, s. Eulogius episcopus primus Eporediae (Ivrea). Eusebii coaevus Ambrosius Me-diolanensis episcopus testatur illum Vercellis condidisse primum in Europa monasterium, unde prodierant optimi pastores Italiae septentrionalis, qui in suis sedibus eandem instituerunt formam vitae cum clero. Eusebius demum unā cum sorore s. Eusebia primum femininum inter Latinos condidit monasterium.

Ubi post mortem fratrum simulque in imperio collegarum Constantius, favens Arianis, factus est imperator etiam Occidentis, in concilio Mediolanensi (355) a se convocato, fultus est ac confirmavit factionem Arianam, deponendos autem curavit praesules catholicos. Eusebius igitur exsul relegatus est Scytopolim, ad Palaestinae urbem, ubi tamen non defecit animo; immo vero, operā diaconorum suorum Victorini et Syri litteras mittebat non solum Vercellos, sed etiam ad vicinas urbes Derthonam, Eporediam, Novaram, quibus clerum ac populum confirmaret in fide. Vir ille sanctus et beatus Lucifer item Sardus isque Calaritanus episcopus sunt inter Latinos illi "duo testes (dyo martyres)" simulque "duae olivae et duo candelabra in conspectu Domini terrae stantes" (Ap. 11, 3. 4), qui contra Arianos in prima acie steterunt fortissime.

Constantio mortuo (361) Eusebius, iuxta edictum novi imperatoris Iuliani cognomine Apostatae, potuit reverti in suam dioecesim. Ad solem occidentem versus iter faciens, visit multas sedes Orientis Christiani, de quibus posset referre Pontifici. Romam pervenit anno 363, unde paulo post abiit Vercellos ibique statim indixit provinciale concilium ad fidem tuendam atque confirmandam.

Plurimis demum attritus laboribus susceptis pro fide catholica, obdormivit in Domino die 1° mensis Augusti anno 371; sepultus est autem Vercellis in ecclesia cathedrali, quam ipse aedificaverat. Medio tandem saeculo XX rogatu episcoporum Italiae septentrionalis, Ioannes papa XXIII Eusebium proclamavit patronum illius agri cisalpini.

Scripsit Fr. Benedictus Huculak OFM



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae