Annus
2 0 0 6


31

IOHANNES SEBASTIANUS BACH

Vimariae inventa esse Bachii manuscripta puerilia

Non solum Mozartius iam puer fuit musicus ingeniosissimus: Vimariae nunc inventa sunt manuscripta Bachii 13 annos nati, quibus apparet hunc compositorem melodiarum iam puerum organistam fuisse coryphaeum. Investigatores dicunt hanc inventionem mirabiliter splendidam esse maximi momenti.


Manuscriptum Bachianum: Iam puerum fuisse ingeniosissimum

Vimariâ (Weimar) ex oppido – Investigatores Lipsiensis archivi Bachiani invenêrunt rem mirificam. Postquam per septimanas perquisivêrunt libros Vimariensis Bibliothecae Ducissae Annae Amaliae, invenêrunt Iohannis Sebastiani Bach (1685-1750) meloriarum compositoris manuscripta usque nunc vetustissima. Praepositi Vimariensis Fundationis Classicae rettulêrunt non agi de melodiîs a Bachio compositîs, sed de operibus organariîs compositorum Dieterici Buxtehude et Iohannis Adami Reincken ab ipso Bachio transcriptis.

Petrus Wollny archivi Bachiani praepositus: "Hîs inventîs" inquit „procul dubio concludendum est Bachium fuisse discipulum Georgii Böhm organistae Luneburgensis. Usque nunc non certum fuit, quid fecerit Bachius adulescens Luneburgi. Ambo manuscripta esse confecta circa annos 1697 et 1700 in chartîs a Böhm possessîs.

Wollny indicat investigatores manuscripta nunc reperta reverâ a Bachio esse confecta eo procul dubio demonstrasse, quod ratione graphologicâ comparassent cum aliîs manuscriptîs Bachianîs. Wollny: „Raro" inquit „mihi tam bene persuasum est identitatem scriptoris rectê demonstratam esse quam in hôc casu". Bachium adulescentem iam scripsisse litteras valdê firmas, quae nullîus musici illîus aetatis essent similes. Tamen quibusdam ex similitudinibus litterarum Bachianarum et Böhmianarum concludi posse, inter eosdem musicos fuisse rationem magistri et discipuli.

Michael Maul, qui est cooperator archivi Bachiani explicavit haec manuscripta nunc inventa multo magis valere ad biographiam Bachianam quam illam cantionem Bachii melodramaticam anno proximo praeterito inventam. Opera a Bachio puero transcripta esse tam intricata, ut concludendum esset Bachium tredecim annos natum iam meliorem organistam fuisse quam musicos, qui multîs decenniîs diutius organo lusissent quam illum. Hoc praeterea demonstrari numerosîs correcturîs ab ipso Bachio factis.

Verisimile esse notas organarias a Bachio transcriptas Bachii sarcinîs inditas per Arnstadium et Mylhusam allatas esse in oppidum Vimariam, ubi saeculo 19.o (unde vicesimo) ineunte receptae essent in collectanea manuscriptorum bibliothecae Ducissae Annae Amaliae. M.Sept. a.2004, cum in bibliothecâ incendium saeviret, haec collectanea securê condebantur in thesaurario Castelli residentiae Vimariensis.

Manuscripta autem Bachiana nunc reperta a d.1 m.Sept. exponentur in bibliothecâ Ducissae Annae Amaliae, a d.21.o m.Sept. spectari poterunt in Archivo Bachiano Lipsiensi. Praeterea praepositi Archivi Bachiani edituri sunt monographiam, qua explicent, quantum valeat nova inventio et addant facsimile manuscriptorum.

Hanc relationem d. 31.m.Aug. a.2006 in periodico interretiali, c.t. „Spiegel online" inventam e Theodisco sermone in Latinum convertit Nicolaus Groß praeceptor Sedis interretialis domûsque editoriae, quae appellatur LEO LATINUS: http://www.leolatinus.com/

Scripsit Nicolaus Gross



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae