Annus
2 0 0 6


CHROMIS ET MNASYLUS IN ANTRO …

CHROMIS  ET  MNASYLUS  IN  ANTRO 

De Vergilio alchymista cogitationes

Scripsit E. d’Hooghvorst, vertit praesentavitque Stephanus Feye

 

 

Baro Emmanuel d’Hooghvorst, eruditus Belga nuper vita functus (1914 – 1999), per totam vitam Veterum scientiae arcana investigavit quorum scriptis venerabunde studuit.

Ille vir clarissimi hermetistae Ludovici Cattiaux amicus discipulusque fuit,

cuius  opera divulganda curavit.[1] Ipse de variis auctoribus adspiratis multa commentaria confecit. Quae collecta in « LE  FIL  DE  PÉNÉLOPE »[2] Francogallice in lucem edita sunt. E quo (vol. I, p. 97 et ss.) symbolam subsequentem excerpsi transtulique.

Haec symbola mihi digna visa est quae hic publicaretur, non solum quia argumenta optima tractat, sed praesertim quia Vergilium et artem alchymicam parum notam associare conatur. Certe tale propositum multis curiosum extraneumque videbitur, in primis eis qui credunt hermetismum alchymiamque non ante tempus mediaevale ortum esse, sed auctorem ipsum potius auscultemus.

                                                    *       *

                                                         *

                                                                          

 

     Honneur des Hommes, saint LANGAGE

     Discours prophétique et paré

Belles chaînes en qui s’engage

Le dieu dans la chair égaré

P. Valéry,  CHARMES

 

 

Ars addit Naturae id quod ei deest ut creationis suae perfectionem adipiscatur. Eadem ergo negat evolutionem necessariam, i.e. ultimum dogma in quod mundus noster adhuc credit: spem sine fine quae artem antiquam occultat.

Vocabulum artis duas varias notiones exprimere potest.

Prima congruit cum vocabulo Graeco tecnh. Ars est  a populorum ingenio tradita. Vitriarius, ex.gr. cinerem convertere solet in vitrum quod est perfectionis eius terminus. Aliud exemplum quoque praebet vinum in lagoenis, quo cor hominum gaudet. Terram, aerem, lucem, calorem, vitem uvamque dedit natura ; ars autem illud « Clos de Vougeot 1964 » fecit. Duo vini cultores, in eodem saepto possessiones habentes, diversas tamen lagoenas conficiunt : eadem enim non fuit educatio.

Inter omnia artium genera, dignissima admiratione sine dubio est poesis cuius materia est officiorum humanorum nobilissimum : sermo. Nam poesis, vera quidem, nihilo differt a prophetia. Non dubitabant enim Veteres quin poetae a quodam possiderentur numine, i.e. a Musa. Sine Musa nullus poeta. Vocabula poetice dicta et in numerum redacta dei incarnati vocabula erant. Artis poeticae deus erat Apollo ipse, Musarum chori princeps et fons omnis prophetiae sive vaticinationis (Fr. mantique).

Iupiter est genitor, per me quod eritque fuitque

Estque patet : per me concordant carmina nervis…

(Ovid. Metam. 1, 517-518)

 

Sed poesis illa artem nobiliorem praenuntiat, quae causam propriam sponte sua continet in gratuita aeternaque requiete : est festum tempus quo rex pubens in Olympo suo delectatur ridetque ; est Ars Magna ad quam tendunt, per Magni Operis operationes, sapientes chymistae. Nonne hoc vocabulum per litteram Y bicornem scripsimus, quia ex cornu illo Vergilius divinus poeta noster scientiam artemque suam accepit[3] ?

 

*    *

*

 

 

Pulbius Vergilius Maro humili loco, e patre rustico cui parvum praediolum erat, apud Mantuam in planitie Padana natus est anno 70 vel 71 a.C.n. Poetam nostrum, dum vixit, tenuit desiderium laborum rusticorum, pastorum pecorumque quae in Bucolicis ac Georgicis cantavit. Etsi tenui valetudine utebatur, homo felix tamen fuit Vergilius. Per totam vitam ei fuerunt amici multi inter quos Augustus imperator, Horatius poeta et Maecenas ille patronus.

Maxime habitavit in Campania, in regione Neapolitana ubi villam possidebat. Saepe etiam versabatur in Sicilia. Verisimiliter anno 27 coepit duodecim Aeneidis carmina scribere ad laudem Aureae Aetatis Romanae cuius etiam reditum nuntiaverat in illa praeclara ecloga quarta. Qua de causa eum prophetam habuerunt Christiani quem existimarunt Christi nativitatem nuntiavisse. Brundisii mortuus est cum rediret e Graecia, unum et quinquaginta annos natus, die 22 m. Sept. a. 19 a.C.n. Sepultus est non longe a via quae Neapoli Puteolos ducit. Nunc autem iacent reliquiae in ecclesia Mergellinae Neapoli. Ipse sic epitaphium conscripserat :

Mantua me genuit, Calabri rapuere, tenet nunc

Parthenope[4], cecini pascua, rura, duces.

 

 

Inter sescenta milia turistarum, institutione obligatoria fruentium, qui nostro tempore quotannis se profundunt in sinum Neapolitanum, quot venerabunde accedunt ad sepulchrum maximi e poetis occidentalibus ?

Pendet enim Ars poetica Vergiliana de Spiritus incarnatione qua prophetae fiunt sive, secundum Graecos, Bacchicus furor. De hac autem materia commodius est distincte disputare.

Sed quisnam hodiernis temporibus Vergilium Artis chymicae poetam adhuc legit ? Nullam vero aetatem habet Alchymia. Frustra enim investigaretur quo tempore nata esset. Nam origo eius tam vetus est quam ipsa humanitas ; est Ars metamorphosium totam creationem ad perfectionem suam reducens : ad auream aetatem.

Propositum nostrum hic non est de Vergilio litteraria vel historica eruditione disputare. Id alii feliciter exsequuntur vel exsecuti sunt. Tantum volumus nonnullis exemplis ostendere qualis esse possit Vergilius Alchymista, commentator totius operis cuius sensus funditus remanere ignotus videtur.

In proxima scriptione quibusdam Aeneidis locis studebimus explanandis. Nunc autem de Bucolicis et peculiariter de sexto carmine cantuque Sileni tractabimus.

Huius ergo carminis Silenus tenet partes praecipuas ut demonstretur inspiratio Bacchica sive Dionysiaca. Eadem exprimitur Musae Thaliae mentione in versibus his primis :

Prima Syracosio dignata est ludere versu[5]

Nostra, neque erubuit silvas habitare Thalia…

 

Illa enim Musa comica mysteriis faciem dat quae risum suscitet. Nos docet Poeta eam silvas habitare non erubuisse, quod alludit ad aspectum rudem primae materiae quae revera in antris silvestribus invenitur. Raimundus Lullius (in Theoria, capit. III) sic loquitur : « … si hanc primam materiam reperire vis, scito… eam silvam vocatam esse ex comparatione rei rudis crudaeque »[6]. Thalia erat comoediae Musa congruens cum Bacchi (Dionysii) mysteriis. Haec Musa fingebatur gerens : personam comicam, baculum pastorale vel serta hederacea. De Philosophiae secretis, « viridia et immatura » dicebat (Fr. : elle en disait « de vertes et de pas mûres »)[7].

Post duodecim versuum prooemium, Poeta spectaculum pingit cuius suavitatem rusticam non decet doctrinam alchymicam celare. Cuius ergo spectaculi commentarium dare conabor.

Iuvenes duo, Chromis et Mnasylus, in antro silvestri Silenum ebrium et dormitantem reperiunt. Conantur autem eum sertis vincire; Aegle, Naiadum pulcherrima, eis auxiliatur. Statim expergiscitur Silenus a iuvenibus petens ut e vinculis eximant. Pro redemptione eis offeret canticum, i.e. “carmen„ Aeglae autem alia merces promittitur. Dum ergo cantare incipit Silenus, exsultant fauni feraeque in numerum. Cantus ille revera revelatio est Magni Operis sive transformationum (Fr. : métamorphoses) sicut tunc vocabantur.

Chromis et Mnasylus in antro

Silenum pueri somno videre iacentem…(v.13-14)

 

Ut traditur, Chromis et Mnasylus teneri Satyri fuerunt fabulosi, parvis cornibus armati et caprina cauda ornati. A patre ariete orta erat facies cornuta. Satyris, qui constanter cum cultu Bacchico sociantur, placent vinum, voluptaria, musica et saltatio.

Sed textus noster eos simpliciter pueros nominat. Lapidis enim opus, ut aiebant, nihil aliud est quam ludus puerorum. Nam ludentes et tripudiantes duo pueri nostri antrum Sileni invenerunt. Nemo enim huc, ut aiunt, incomitatus venire potest. Semper duobus opus est : Magistro et discipulo.

Antrum sive caverna thesauraria est fodina ubi reperitur illa prima materia lapidea (Fr. minérale) quae hoc loco Silenus vocatur. Sicut illa, deformis est hic : fingitur calvus, simus sicut Socrates, et, quod plus est, obesus rotundusque quasi cadus.

Sopor eius significat hanc materiam lapideam exspectare seminationem illam quae sola possit eam expergefacere et reddere aptam ad operationem Magni Operis. Thesaurus enim recubans in antro lapideo nihil potest sponte sua, id est sine auxilio sapientis cuiusdam discipuli, mysteriosam contrariorum coniunctionem magistro docente operantis.

Itidem scripsit Michael Maïer in tractatu Hieroglyphicorum :

Sed Silenum, eius magistrum aut comitem benigne excipere convenit. Qui pando insidens asello, licet a pueris senex derideatur, plus tamen habet in recessu quam fronte promittit. Hinc illud de Silenis Alcibiadis[8] increbuit, dicterium in Socratem deformissimum exterius, interius pulcherrimum iactatum. Generosus enim dominus aliquando in vili domuncula moratur, et mens polita litteris, in corpore pannis annisque obsito ; per Silenum autem, ut et Pana et Satyros, comites itineris Bacchi seu Osiridis nihil aliud intellegitur, quam vilitas et sylvestritas seu ruditas materiae philosophicae, quae si humaniter et suaviter tractetur, qui mox inde sequitur auripotens deus, Bacchus multiplicem gratiam pro gratia rependit…[9]

 

Inflatum hesterno venas ut semper Iaccho (v.15)

Iacchus est unum e Bacchi nominibus[10]. Hoc tamen loco vinum significat cuius Bacchus erat largitor. Silenus vero fingi solet caput habens praegrave vino. Quod est imago terrae illius, i.e. principii operis, pretioso quodam liquore omnino irrigatae quasi per venas.

Serta procul tantum capiti delapsa iacebant (v.16)

Naturam subtilem vel volatilem, ut semper, indicant serta taeniaeque ; hae sunt caelestes vires quae inutiles iacent apud illam terram torpore captam.

Et gravis attrita pendebat cantharus ansa. (v.17)

Cantharus poculum ansatum est. Ergo in illum locum recepta erant omnia operi necessaria. Nam poculum fingit mercurii receptaculum illius qui per Artis operationes longae vitae elixir fiet.

Adgressi (nam saepe senex spe carminis ambo

Luserat) iniciunt ipsis ex vincula sertis (v.18-19)

 

Saepe enim homines Magnum Opus persequuntur tamquam Chimaeram antequam casu quodam felici quasi tangant digito. Etiam accidit ut Artis discipulus, etsi donum pretiosum illud habet, multis tamen deceptivis ante occurrat quam praefinitionem assequatur.

Eum iniciunt vincula ipsis ex sertis : difficilis enim labor est ad terram illam alligare naturam subtilem volatilemque.

Immo, nullo modo labor fieri potest sine Aegla intervenienti ut infra dicitur :

Addit se sociam timidisque supervenit Aegle.

Aegle, Naiadum pulcherrima… (v.20-21)

 

 

Aegle ignis splendorem Graece significat. Nam pulcherrima est Naiadum magno innatantium oceano qui, ut Veterum Philosophia docet, insulam fluctuantem terrae nostrae[11] undique circumfluit. Multi autem sunt alchymistae qui operari volunt attamen eheu ! niti neglegunt in illa pulchra amoenaque Naiade comitanti, quae sapientiae viam illuminat. De hac re praecipua multiplices Philosophorum sententias proferre possumus. Tantum specimen unum ponamus :

Est Naturae lux quaedam propria quae in conspectum nostrum se non dat ; nostris oculis corpus umbra est naturae. Qua de causa, qui illa pulchra naturali luce illuminatur, ante oculos eius dilabuntur atque evanescunt nubes omnes, ipse omnes difficultates pede calcat, omnia ei clara, praesentia et manifesta fiunt[12].

Agens quoque est quo utuntur Philosophi :

Is frustra laborat qui operi manum dat antequam Naturam noverit[13].

Sunt enim qui substantialem plantarum lapidumque materiam quidem invenerunt et eam in dicionem legum suarum subigere tentaverunt. Sed lucem naturae illam tamen cognoscere et humiliter tactu eius erudiri non conati sunt.

… iamque videnti

sanguineis frontem moris et tempora pingit. (v.21-22)

 

« Iamque videnti » ad expergefactionem mineralem prima illa coniunctione generatam alludit. Alchymistae est sine dubio haec imago a poeta prolata : ludi enim pastoralis humana sub figura fictus, mercurius Philosophorum quidem in hoc loco describitur. Prima coniunctione generatus, viam humidam aperit illius « solve »[14]. Sed hic habitus eius adhuc rudis est, agrestis ut ita dicam. Paulatim autem clarificandus erit artis operatione, longa, lenta, delicata, « suaviter cum magno ingenio »[15]. Est illud quoque alchymistarum famosum speculum in quo Sapientiae discipulus terrae caelorumque secretum contemplatur ac distinguit. Denique est electrum Paracelsianum sive Philosophiae primum ens. Cuius colorem Vergilius mororum suco bene descripsit. Similis est amethysto. Lapidis illius Graecum nomen (a-mequw) significat : ebrium non esse, ad indicandam luciditatem ei supervenientem qui eum contemplatur. Viola vero silvestris illa omnium colorum primus est. Verno tempore florescit : « Sputum praedulce nigrarum Nympharum » aiebat Rimbaud[16]. Haud immerito amethystus pastoralem episcoporum annulum olim ornabat, quorum vestes eundem colorem habebant… et vero eis adhuc induuntur illi quando in Vaticana Civitate versantur.

Ille dolum ridens : « Quo vincula nectitis ? » inquit.

« Solvite me pueri ; satis est potuisse videri » (v. 23-24)

 

Ecce gaudium Sileni e somno expergiscentis. Nam terrae illi nullum gaudium est dum sola dormitansque permanet. Sed hoc loco sapientes Philosophiae pueri veniunt ad eam irrorandam illo effervescenti spiritu qui eam moveat ad germinationem. Est risus vernus. “Solvite me pueri” est invitatio ad humidam dissolutionis viam.

Carmina quae voltis cognoscite ; carmina vobis.

Huic aliud mercedis erit… (v. 25-26)

 

Silenum illum contemplari eloquens revelatio est. Nam per athanoris[17] vitrum, tempore illius mirificae coniunctionis de qua Poeta versu 22 locutus est, mirabundus Artis  discipulus unicum vitae thesaurum contemplatur. Quae contemplatio paulatim in spiritu et in corde eius explicabitur sicut magnificum poema Naturae illius illibatae quae ei se ostendit :

« Is cuius manus illam pretiosam materiam tetigerunt », ut ait antiquus liber manu scriptus[18], « omnium scripturae mysteriorum intelligentiam facile accipiet » et addam ego : « mysteriorum etiam inspiratae poesis sanctaeque mythologiae ».

 

*   *

*

 

Ecce ergo canticum Sileni, tam saepe deceptivi et quaesitoribus optantibus inaccessi, quem tamen Aegle sola, Naiadum pulcherrima, feliciter faciet eloquentem.

« Huic aliud mercedis erit » alludit ad siccam coagulationis viam quae dissolutioni succedit.

Versus autem sequentes laeti sunt numerosique quasi cantiuncula saltatoria. Nam hexametri Vergiliani numerus longis brevibusque pedibus et ictibus decenter se accommodat ad hilarem Faunorum ferarumque, sene canente, saltationem depingendam. Immo, silvarum quercus ipsae cacumina in numerum motabant. Versus enim Latini illi cani ac saltari solebant.

Secundum veterem traditionem Scholasticus Servius dicit[19], cum Cytheris cantrix prima vice id carmen in theatro Romano proferret, concessum magna admiratione motum esse.

… Simul incipit ipse.

Tum vero in numerum Faunosque ferasque videres

Ludere, tum rigidas motare cacumina quercus.

Nec tantum Phoebo gaudet Parnasia rupes,

Nec tantum Rhodope miratur et Ismarus Orphea. (v.26-30)

 

Ut expositionem meam concludam, tribus versibus sequentibus utar. Res idonea est. Nam Vergilius profecto alchymiae sigillo eos obsignavit :

Namque canebat uti magnum per inane coacta

Semina terrarumque animaeque marisque fuissent

Et liquidi simul ignis… (v. 31-33)

 

Quisnam se ipsum Alchymiae discipulum profiteri potest nec vidit in lucido poculo illo terram ignemque fluentem aeris pluentis ? Talium versuum auctor suam qualitatem raram hic revelat.

 

*    *

*

 

Vergilium alchymistam nostrum lectori satis me ostendisse puto. Non alius enim erat scopus huius lucubratiunculae quae modestior esse mihi videtur quam quae debuisset esse.
Reliquum autem Sileni carmen fabularis est cantus de metamorphosibus sive transformationibus seu etiam de palingenesiae sive nativitatis novae mysterio.

Etsi aurum vulgare est revera mortuus sol, Ars poetica tamen sepulchra facit loquacia, immo canentia sicut hic.

Nemo iam potest, aiebat ante triginta annos amicus meus Cattiaux[20], tenebris obsistere quae super mundum crassescunt. De stultorum crassitudine loquebatur sine dubio. Nam oblivio nobis imminet et si non caverimus, posteri nostri nullam hereditatem habentes nullum futurum possidebunt.

Linguas classicas oblinendo, nos ipsos relinquimus ; nullos iam maiores habentes, ne veram posteritatem, heredes dico, quidem iam possidebimus. Post aliquos annos nemo iam Vergilium leget, neque illum neque ullum nisi in libris nubeculatis. Sicut Aegyptus quae mundum tam gloriose illuminaverat, sic antiqua doctrina etiam oblivionis arenis operietur. Talem in modum animam suam amittere populi solent.

Quomodo id possumus tolerabiliter ferre ?

Tacebitne perpetuo in hominum cordibus ille qui maximus Poeta Occidentis nostri fuit ? Nihilominus pulcher erat ille, quasi deorum nuntius Olympiorum. Quaedam humanitas cum eo omnino evanesceret : sed quis id adhuc sentit ?

 

 

 

 



[1] Louis Cattiaux, Art et Hermétisme, éd. beya, Grez-Doiceau, 2005.

[2] E. d’Hooghvorst, Le Fil de Pénélope, éd. La Table d’Emeraude, Paris, 1995.

[3] Qua de causa, per totam hanc symbolam « alchymia » hac orthographia fruetur (annotat translator).

[4] Naias Parthenope (secundum etymologiam : conspectu virginali) urbi Neapolitanae primordium dedisse traditur.

[5] Syracosio versu : id mysteriis Bacchi alludit.

[6] Theatrum Chemicum, ed. Zetzner, Argentorati, a. 1659, in vol. quarto.

[7] Qallw significat viridari. « Neque erubuitThalia ». Nondum enim rubra erat (annotat translator).

[8] Cfr laudationem Socratis ab Alcibiade factam in Symposio Platonis, 215, a.b.

[9] Michael Maïer, Arcana Arcanissima hoc est hieroglyphica Aegypto-Graeca vulgo necdum cognita, sex volumina, in 4° sine loco neque tempore (secundum Caillet: circa 1612), liber 2, p. 90. Nuper in lucem edidit translator translationem Francogallicam : Les Arcanes très secrets, éd. beya, Grez-Doiceau, 2005.

[10] Iacchus erat Bacchi nomen sollemne in sacris Eleusinis. Ex cantico Iaccho appellato ortum est.

[11] Auctor typis Italicus hic consulto uti voluit. Secundum omnium Achymistarum morem, per vocabulum « nostrae » se Magnum Opus effecisse breviter significant (annotat translator).

[12] Cosmopolite ou Nouvelle Lumière chimique, Lutetiae apud Iohannem d’Houry, 1669, p. 61.

[13] Id. p.60.

[14] Reipsa, sententia « solve et coagula » apud scriptores chymicos frequenter invenitur quorum nonnulli adfirmaverunt duas Sancti Petri claves dissolutionem atque coagulationem lapidis Philosophorum significare (annotat translator).

[15] Refert ad celeberrimam Tabulam smaragdinam Hermae Trismegisti : « Separabis subtile a spisso suaviter, mango cum ingenio etc. » (annotat translator).

[16] Fr. : « Crachat sucré des nymphes noires ». Imago lepida est nec veritate eget.

[17] Athanor, vox est Hebraica, THANUR, furnus, cui adiicitur articulus finitus HA. Vide lib. Genes., xv, 17 ubi de pacto igneo facto inter Abraham et IHVH tractatur.

[18] Saint Baque de Bufor, Concordance Mytho-Physico-Cabalo-Hermétique. Nuper autem editus est : éd. Le Mercure Dauphinois, Grenoble, 2002.

[19] Vide : E. de Saint-Denis in commentario editionis Bucolicorum (Les Belles Lettres, Lutetiae, a. 1942).

[20] Op. cit., xxxi, 54.

Scripsit Stephanus Feye



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae