BIBIANA ROMANA
BIBIANA ROMANA
Medio fere saeculo IV Bibiana Romae nata est Christianis parentibus Flaviano et Dafrosa, atque unā cum sorore optime educata in fide catholica. Ubi summam imperii consecutus est Iulianus cognomine Apostata, Bibianae pater, urbis ex-praefectus, propter fidem Christi ad aquas Taurinas exsul deportatus est ibique mortuus. Mater autem Dafrosa et filiae primum quidem conclusae sunt domi, ubi conficerentur fame, sed mox mater extra urbem educta, plexa est capite.
Mortuis piis dilectisque parentibus, Bibiana cum sorore Demetria omnibus bonis exspoliatur ab urbis magistratibus, qui hoc modo volunt utramque virginem retrahere a cultu Christiano. Qua re Apronianus urbis praetor conatur sorores, omni iam aminiculo privatas humano, in angustias conicere, sed mox admiratur illas ali ope quadam arcana, quin etiam – non solum non esurire, sed esse vivaciores atque vegetiores quam antea. Praetor tamen non desistit suo conamine, proinde sororibus suadet, ut venerentur imperii deos officiales, quo recuperent amissas opes et imperatoris gratiam, sed etiam ut consequerentur nuptias praeclarissimas. Si enim non paruerint, minatur illas esse vexandas in carcere.
Verumtamen Bibiana et Demetria neque blanditiis neque minis declinantes a Domino Iesu, quin etiam – paratae potius mori quam cultūs pagani participes fieri, constanter obsistunt hortatui praetoris. Tunc temporis Demetria , ob oculos Bibianae repente corruens, obdormit in Domino. Ipsa vero Bibiana iussu Aproniani traditur Rufinae corruptae mulieri, qua cooperante violetur illius virginitas. Nihil tamen proficiente Rufina – quae praeter dolosa verba, illam quotidie affligebat verberibus, ut de proposito servandae castitatis illam dimoveret –, spe suā frustratus praetor accensusque irā, iubet lictoribus Bibianam denudare vinctisque manibus alligare columnae et corpus eius flagellis plumbatis caedere, donec animam efflet.
Corpus virginis obiectum canibus biduo quidem iacuit in foro Tauri, sed divinitus illaesum servatum est. Quod deinde Ioannes sacerdos noctu sepelivit iuxta sepulcrum sororis ac matris prope urbis portam Tiburtinam, ubi hucusque exstat parva quidem, verum pulcherrima ecclesia titulo sanctae Bibianae, quam Urbanus papa VIII instauravit, sanctarum Bibianae, Demetriae, Dafrosae corporibus in illa repertis et collocatis sub altari maiore. Apud huius ecclesiae portam principalem servatur pars illius columnae, cui alligata Bibiana flagellis caesa est quoad emisit spiritum
Scripsit Fr. Benedictus Huculak OFM
|