MUTIS ET LINNEUS
MUTIS ET LINNEUS
liber nuper editus, Historia botanicae scientae sub Nouo Regno Granatensi (1760-1783), iterum de Inuestigationis Botanicae (1783) antecedentibus agit.
hoc in capitulo historiae Columbianae ‘horologia Atlantica pariter labebantur’, secundum Angelum Rama. omnes uero qui nati hic sumus talem gestam miramur et praecipue Dominus Iosephus Amaya, qui declarat partem uitae uiri nati ea terrarum prouincia ubi Illustratio (?) postrema uenit –neque in capite floruit sed eadem regione ubi nati sunt et Velázquez (1599-1660) et Picasso (1881-1973), scilicet Baetica. noster enim Iosephus Celestinus Mutis (1732-1808) ortus est Gadibus famamque accepit cum doctus Linneus filius anno 1782 eius 75 amplius mentiones fecisset operi Supplementum plantarum. item dominus Humboldt, anno 1801, miratur ‘unum uirum ualuisse et concipere et perficere propositum tale’.
ipse Mutis gloriabatur, anno 1778, bibliothecam suam rarissimam his partibus auem, ubi stabant opera peritorum botanicae Europae septentrionalis. sicque procedebat consuetudo scientifica inter Mutis et Linneum ut ille epistulas, herbarium, descriptiones, imagines, semina, fructus auesque dissecatas mitteret. quo corpore constituebat opus eius magnum, licet a morte interruptum, Flora Bogotensis. omnia tandem a Mutis collecta deuenerunt in Societatem Linneanam Londinensem, sub nomine ‘Mutis, imagines ineditae’.
hic liber primum editus Gallice, nunc Castellane a Societate Columbiana Anthropologiae et Historiae.
scripsit Beatrix González Aranda, in ‘Ciudad viva’, 22, Oct. a. 2006, transtulit Quintus Gaetulius Bogotensis.
Heliconia Styletoides, comuniter, Platanillo. disputatur utrum Mutis descriptionem scripsisse cuique imagine an credidisse imaginem tantum satis ualere.
Scripsit QGB
|