Annus
2 0 0 6


Quaedam de Ioannae Arendt vita

De Ioanna Arendt (1906 - 1975)

Quaedam de Ioannae Arendt vita.

"Me veluti amicam tantum habeas, quaeso", Hermanno Broch quondam dixisse fertur Ioanna Arendt, quae his verbis a scriptore illo eodemque feminarum adsectatore indefesso se ipsam subtrahere voluit. Nam anno 1946 Hermannus et Ioanna in Americana urbe Novo Eboraco, postquam ob causas politicas ambo e Germania in Foederatas Civitates immigraverant, familiaritate quadam iuncti esse coeperunt: illa, Hebraea cum esset, iam inde ab nazistarum regimine in Germania orto primum in Galliam, deinde in Americam effugerat. Quae femina, postquam Hermanni librum "De morte Vergilii" admirata legerat, quoddam <commercium epistulare> eo cum viro habuit, quod nuper editum est ("Hannah Arendt- Hermann Broch; <carteggio 1946-1951>", Marietti, Genova, 2006) non sine emolumento legentium, qui ad scriptorum mentes clarius perspiciendas etiam horum res privatas cognoscere non inutile putent. Annum duodevigesimum vix compleverat Ioanna, cum in universitate Marburgensi audire coepit Martinum Heidegger, qui, etiamsi opus illud grave c. t. "Esse et Tempus" nondum edisset, alia tamen propter scripta et ob docendi munus universitarium iam pernotus erat. Statim cum ipsum loquentem Ioanna vidit audivitque (quod accidit die quodam mens. Nov. a. 1924), amore in eum incensam se ipsam sensit (ut rettulit Maria Mc Carthy, scriptrix Americana atque Ioannae amicissima), ideoque et professor ille, vel severus atque uxoratus, amoris illius vinculo libenter, sed cautissime, adsensus est. "Donum" is hanc amoris historiam appellavit, ut patet quodam e commercio epistulari recens edito et complectente paene omnino quae Ioannae scripserat professor ille, qui epistulas tamen ab hac femina missas servare noluit ("Hannah Arendt- Martin Heidegger. Epistulae [It. 'Lettere'] 1925-1975", Comunità, Milano, 2001). Quod autem vinculum cum quattuor post annis ad finem vergeret, in universitatem Heidelbergensem transmigravit Ioanna, quae ibi, Carolo Jaspers magistro, studiorum curriculum perfecit et anno 1929 doctoratum, qui dicitur, thesi, quae sermone dicitur academico, "Ad amoris notionem, quae in Augustini scriptis invenitur" spectante, adsecuta est. Qua de thesi Ioannes Claudius Eslin scripsit: "Quod maximi momenti Augustinus sit in Ioannae investigationibus, id ipsam nostrae aetatis scriptricem veram reddidit" (in symbola c. t. 'Facultas incipiendi: Hannah Arendt et Augustinus', quae edita est in commentariis q. i. 'Esprit', 1988, n. 10, p. 146). Eodem anno Ioanna nupsit Gunthero Stern, qui nomine Anders magis notus est et cui viro multum ipsa debuit. Post annum 1933 haud brevi Lutetiae Parisiorum commorata, cum totam fere Galliam exercitus Germanicus occupasset ideoque periculum esset ne Hebraei etiam e Germania exules a nazistis vexarentur, anno 1941 in Foederatas Americae Septentrionalis Civitates se contulit. Interea Henrico Bluecher transnupserat. Non sine difficultatibus primos in America annos vixit Ioanna: omnibus fere viris litterariis paene ignota erat nec parum ei incumbendum fuit ut linguam Americanam disceret et calleret. Anno autem 1951 opus magnum, quod "De absoluti regiminis originibus" inscribitur, edere potuit ac statim nomen Ioannae Arendt pernotum factum est. Postea, aliis libris editis, quarundam universitatum rectores munus docendi huic feminae tribuerunt ipsaque famam adepta est conspicuam etiam quod ex anno 1961 de iudiciali causa publica, quae in urbe Hierosolyma adversus Adolfum Eichmann habita erat, referre coepit. Dum praesertim has ob relationes multum illis annis disceptatur, Ioanna suas de variis rebus politicis et quadamtenus philosophicis doctrinas vulgare, etiam in Europa, numquam desivit.

De potioribus Ioannae Arendt scriptis.

1) In opere c. t. "De absoluti regiminis originibus" ("The Origins of Totalitarianism", Harcourt Brace and Co., New York, 1951; translatio Italica: "Le origini del totalitarismo", Comunità, Milano, 1967 et aa. sequentibus) quibus de causis regimina absoluta, quorum exempla praecipua fuerunt nazismus et communismus, res omnino novae habendae sint, docte explicat Arendt; quae praecipuae causae sunt: a) occasus Civitatum nationalium; b) persuasiones seu 'valores' antiqui magis magisque neglecti; c) sed causa maximi momenti est in eo, quod in modernis societatibus homines inter sese omnino separati vitam degunt; quare ipsi "proniores sunt ad regimina absoluta fovenda, veluti his ex regiminibus aliquid accipi possit, quod uniuscuiusque hominis optatis favere videatur" (p. 424 editionis Italicae). Idcirco accidit ut, dum omnibus fere in regiminibus quae a Platonis temporibus usque ad Emmanuelis Kant condita sunt, leges qualescumque vigebant licitum ab illicito discriminantes, e contra in absolutis omnes leges non 'firmae' sint, sed ad arbitrium potentium mutari possint, quia isti nullum finem ad sua ipsorum incepta ponunt: praeterea "neglectis historia ac natura, hae ipsae nec norma nec fundamentum iam sunt agendi, ut paene semper antea acciderat" (p. 634 editionis Italicae). Hac ex forma mentis 'totalitaria', ut ita dicam, etiam habitus mentis 'ideologicus' oritur innutriturque, et qui hoc habitu sint imbuti nihil aliud percupiant nisi 'mundum novum' et 'novum hominem' condere, vel omnibus considerationibus omissis, quae ad media pertineant necessaria ut Civitas quaelibet illos fines adsequi possit. Huc accedit quod forma mentis ideologica- secundum Ioannam- "suspicionibus alitur in omnes vitae aspectus iactatis, sicut omnia, quae ad vitam cottidianam spectant, nihil aliud sint nisi mendax tegumentum, sub quo alia veritas celetur" (ut explicavit Alanus Finkielkraut in actis diurnis q. i. 'Corriere della Sera', 30 Ian. 1996, p. 23).

2) In opere c. t. "Vita activa. De hominis condicione", quod anno 1958 editum est, eas condiciones politicas Arendt investigavit, quarum fundamento et auxilio licet hominibus quandam societatem communem condere eàdemque ita frui, ut suas quisque agendi facultates ac voluntates patefacere valeat. Inde fit ut propter vitam, quae 'politica' dicitur, homines non opprimantur, sed quadamtenus suam ipsorum naturam ii perficere valeant. Attamen Ioannam non fugit quam condiciones politicae modernae differant ab illis, quae apud Athenienses, quorum vivendi mores illa saepe
respexit, in usu fuerunt.

3) Anno 1961 scholas quasdam haec femina edidit, quarum titulus est: "Praeterita inter et futura" (Anglice: "Between Past and Future: Six Exercises in Political Thought"; Italice: "Tra passato e futuro", Vallecchi, Firenze, 1970). In sexta harum scholarum seu investigationum symbola illud studium discendi, quod simplicius 'cultura' vocari potest, penitius aestimatur eandemque culturam Arendt ipsa gravi in periculo versari putat ob novum mentis habitum a litterarum monumentis paene omnino alienum. Intellectuali igitur sub aspectu- ut illa scribit- "Europaei et Americani eàdem in condicione versantur: vinculum, quo maioribus cum nostris iuncti eramus, intercisum est" (p. 223 ed. Italicae). "Magnum impendet periculum quotiens omnia, quae vel antiquis vel praesentibus temporibus facta sunt, solummodo ad vitam cottidianam sustentandam adhibeantur: tunc cultura, quae dicitur, moritura est. Nam cathedrales ex. gr. aedificabantur ad maiorem Dei gloriam, etiamsi ipsae necessitatibus quibusdam serviebant. Quae tamen necessitates minime eam illarum ecclesiarum pulchritudinem etiamnunc mirificam explicare valent" (p. 227 ed. Italicae).

4) Nec minus grave est opus, quod Arendt "Rerum publicarum eversioni" investigandae dicavit (anno 1963 editum) quodque Anglice "On Revolution", Italice "Sulla rivoluzione" (Comunità, Milano, 1983) inscribitur. Sunt qui putent hoc opere illam scriptricem causas graviores ac varios eventus trium maximarum eversionum, scilicet Francogallicae (speciatim quod ad eos eventus pertinet, qui annis 'terroris' vocitatis, i. e. 1792-1794, acciderunt), Russicae (aa. 1917-1918), Americanae (ex anno 1765 usque ad primos saeculi XIX annos), penitiorem in modum investigasse atque explanasse, maxime quod attinet ad tromocraticos seu terroristicos exitus, quibus omnes fere Francogalli et Russi eversores pervenerint, dum contra in Foederatis Americae Civitatibus libertas, nisi plena (nam usque ad dimidium saeculum XX etiam in America plerique cives iuribus quibusdam uti non potuerunt), tamen firma mansit atque in hanc ipsam Americanorum libertatem eae plerumque causae innituntur, quibus factum est ut complures cives melioribus vitae condicionibus frui possint. Quare 'Iacobinismus' Francogallicus ('Iacobini', eversione Francogallica ingruente, ii appellabantur, qui omnia delere atque 'hominem novum virtuteque nova praeditum' plasmare sategerunt), et bolsevismus Russicus (i. e. ea factio, cuius Nicolaus Lenin dux fuit), multas multorum hominum spes cruente deceperunt.

5) Eodem anno 1963 per domum editoriam Novoeboracensem c. n. 'The Viking Press' edita est series quaedam relationum, quas Ioanna, dum sessionibus adest causae publicae in urbe Hierosolyma adversus Adolfum Eichmann habitae, commentariis periodicis 'The New Yorker' inscriptis miserat. Quarum relationum titulus Anglicus, qui est: "Eichmann in Jerusalem. A Report on the Banality of Evil", forsan Latine reddi potest ita: "De Adolfo Eichmann coram iudicibus Jerosolymitanis adducto. Relatio de pravitate non insolita". Hunc autem ob librum, quo Ioanna demonstrare contendit scelera a nazistis patrata non ex animo diabolico seu e consiliis scelerum plenis orta ac fota esse, sed potius necessarios quodammodo exitus ea scelera fuisse condicionis illius, cui homo quilibet communis sit pronior quotiens cogitare recuset, multae adeoque acriores disceptationes ortae sunt, ut scriptrix illa ab hominibus quibusdam accusata sit veluti nazistas excusare voluisset. Utique res illa etiamunc intricatior manet; recentissimo enim in libro, quem "De Adolfo Eichmann, scelesto viro, interpretatio", scripsit David Cesarani (qui historiam medernam Londinii docet; libri titulus Italicus: "Eichmann- Anatomia di un criminale", Mondadori, Milano, 2006), leguntur haec: "Plerumque modo mythistorico ac praeiudicato ab Ioanna Arendt repraesentatur Adolfus Eichmann" (Italice: "La rappresentazione che la Arendt fece di Eichmann, fu in larga misura predeterminata e mitologica", 'op. cit.', p. 7). Utut hac de re, scriptrici Germanae Americanensi illud meritum agnoscendum est, ipsam scilicet aperte id scribere haud metuisse, de quo sibi persuasum fuerit et quod permultis Hebraeis, nec mirum, absurdum visum sit.

6) "Quibus in difficultatibus Res publica versetur" (a. 1971) est aliarum investigationum titulus ab Ioanna dicatarum variis rebus implicatioribus, quas multae Civitates hac aetate haud semper solvere valent. Et hoc opere illa mulier, quae philosophicas seu potius anthropologicas Ioannis Duns Scoto doctrinas saepe est secuta, "libertatem et veritatem semper 'singularitatis' filias esse putavit", sicut Iulia Kristeva, quae biographiam scripsit hoc titulo: "De Ioannae Arendt vita et verbis" (Italice: "Hannah Arendt. La vita, le parole", Donzelli, Roma, 2005), quodam in colloquio percontativo rettulit (in actis diurnis q. i. 'la Repubblica', 20 Mart. 2006, p. 43).

7) Opus "De mentis vita" inscriptum, mortem propter inopinatam, perficere Ioanna nequivit. Nam die 4 Dec. 1975 cordis infarcto Novoeboraci decessit.

Alia multa ac sane genere scribendi minus incondito fuerunt de Ioanna Arendt, muliere doctissima et perinsigni, dicenda referendaque. Quae tamen supra legantur, ea sufficiant quaeso benevolis lectoribus, quia hoc die, qui quartus decimus est mens. Oct. a. 2006, centesimus annus expletur, ex quo femina illa prope Hannoveram, Germaniae urbem, ortum habuerat.

Scripsit Victorius Ciarrocchi



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae