SUMMARIUM
|
Sunt bini generis ratti:
famelici, satiati.
Hi manent domi libenter,
at illos eicit venter.
Immensam viam tunc vorant
absque quiete et mora.
Cursui spernunt intenti
vim tempestatis et venti.
Montes altissimos scandunt,
per mare est eis nandum.
Non unus mersus perivit,
sed linquunt mortuos vivi. |
Hi versus Henrici Heine in mentem nobis veniunt, cum legimus id, quod Andreas Stasiuk de suis peregrinationibus Germanicis scribit et quod Paulo Gołoburda de se suisque libris narrat. Si quis prima tantum opera eius scriptoris legisset, certe eum ratto prioris generis adaequaret. Varsoviae enim vitam degebat et postea in vico parvulo montibus non nimis altis circumdato habitare decrevit. Nemo tum putabat eum Ulixem futurum, „qui mores hominum multorum vidit et urbes".
Ut verum tamen dicam, scriptor peregrinabundus etiam nunc intus et in cute rattus domesticus manet. In Dacoromania, Hungaria, Albania, Monte Nigro quaerit quietem atque vitam simplicem et rusticam, scilicet eandem atque in montibus Polonis. In Germania autem taedio afficitur, magnificas ecclesias cathedrales spectare non vult et omnes illecebras Occidentis (praeter Kentuckianam aquam vitae) neglegens de Europa orientali die et nocte cogitat. Si plena libertas ei daretur, ex cubiculo deversorii numquam exiret.
Nicolaus Simonides
Scripsit
|