ITER BESCADENSE
ITER BESCADENSE
Scripsit Stanislaus Tekieli
Bescades (Bieszczady) est iugum montium in extrema fine Poloniae ad occidentem et meridiem spectantium, quae regio iuste ferissima pars civitatis putabatur – satis esse ut dicam me viginti ante annos cum amico quodam in montibus Bescadensibus tempore meridiano viam amisisse et invenisse eam... altero demum die (tunc inviti in nive – Aprili enim ineunte iter erat – pernoctare coacti sumus). Hic animalia varia habitant, quae silvas ab homine remotissimas petunt, ut ursus, lupus, lynx, felis silvestris, bison (hic tamen a hominibus artifice huc allatus), genera varia aquilarum, bubo mysteriosus. Abundat regio et reptilibus, sicut salamandra, vipera necnon hic tantum inveniendus "python Polonorum", nomine Linnaeano elaphe longissima nuncupatus, nostra autem lingua serpentem Aesculapii (wąż Eskulapa) significans – hic homini omnino innocens, ranis aliisque parvis animantibus alitur, longitudine tamen duorum metrorum est imaginationemque eorum, qui eum inspiciant, certe movet (puellam olim noveram quae renes deonerandi causa in arbusculas – nam locis secretis certe regio haec caret – venit, ubi casu familia Aesculapiorum otio fruebatur et ex hoc vero tempore puella haec in itinerando apertis tantum in locis necessitudines suas biologicas agere solet). At nunc, denuo in Bescadibus cum amica versans, animadverti alios horum montium habitatores frequentes, qui adhuc sensibus meis latentes remanserunt. Nam Anglus quidam, quocum in hospitio peregrinatorium hic locuti sumus, rogantibus, qua re hi montes maxime ei placerent, e vestigio respondit: papilionibus! Et porro: certe alia apud vos agricultura esse debet alia minoraque stercora adhibita, nam agris in nostris unum quasi genus at illud quidem quasi achromaticus adesse, hic tamen miliones eorum omnibus coloribus coruscantes! Rem veram dixit Anglus, aut fere veram, nam agricultura – praeter pastores ovium at hos etiam paucos – in Bescadibus est nulla.
In media silvae ferocissimae stantes vix credere potuimus ferocitatem hanc... manu hominis factam esse. Nam sexaginta ante annos maxima pars silvarum harum hodiernarum agri erant atque in vallibus vici a hominibus densissime inhabitati! Regio haec a gente Ruthenica nomine Bojki nota (sed nomen id ab ethnologis Polonis saeculo XIX tantum est inventum, ab ipsis non facile acceptum). Bello altero mundano finito Rutheni hic (sicut in parte occidentali Ucrainae propriae) milites suos clandestinos tenuerunt, satis bene se habentes. Tunc, anno 1947, regimen Polonorum communisticum decrevit omnes Boicos (necnon vicinos eorum, Lemki nomine, qui iugum proximum Bescidum Humilem inhabitaverunt) vi expellendos et in fines novos occidentales Poloniae (magna ex parte vacuos post expulsionem Theodiscorum annis 1945-46 perfectam) collocandos. Quod inceptum tempore nonnullis septimanibus peractum est, sine fere cruore effuso (si expulsionibus Theodiscorum rem comparemus), vicis tamen sescentis oppidulisque solo exaequatis. Regio ab exercitu nunc ministrata usque ad annum 1955 hominibus omnino introitu interdicta manebat. Hoc anno, dictatura Staliniana paulatim dilabente, primi viatores, studentes Universitatis Studiorum Varsoviensis, his in locis vagari ausi sunt. Unius eorum diarium itineris nuper legi: tractum magnum terrae descripsit singulo habitatore carentem, ruinas vicorum cum consumendis temporis passu ecclesiis (nam iis solis parcendum erat), cum silvis iuvenibus sed densissimis, agros citissime devorantibus, atque cum feles a hominibus relictis nunc semiferis in arboribus habitantibus (re vera a biologis monstratum est has cum felibus silvestribus mixisse prolemque produxisse). Viatores hi primi anno 1955 terram hanc Feris Occidentalibus, e cinematibus Americanis generis revolucralis tam bene omnibus notis, similissimam invenerunt. A Komancza, tunc ultimo oppidulo a hominibus inhabitato, usque ad ruinas vici Sianki, qui in fine ipso Poloniae inveneratur, iter octoginto chiliometrorum duabus septimanis conficerunt, bis tantum ad loca venientes, ubi panem (a lignariis) emere possent.
Et nos ambo in vicum Sianki hac aestate pervenimus, ex quo toto vico unum tantum sepulcrum valde quidem devastatum hodie remanet, tumulus scilicet comitis Francisci Stroinski (obiit 1893) uxorisque eius Clarae (obiit 186? – ultima sifra illegibilis). At Sianki anni 1939... duodeviginti deversoria, permultae casae aestivae – omnino duo fere milia lectorum viatoribus pernoctando aptorum. Insuper sex cauponae magnae, septem tabernae alimentariae, orchestra, theatrum aestivale, aula saltandi, bibliotheca publica, campus teniludii, locus nartis volandi...
At hodie unum sepulcrum et venti sibilantes.
Scripsit Stanislaus Tekieli
|