be with medomenica 20 novembre 2005 di Fabrizio CroceAppropriarsi delle mancanti e impercettibili sfumature che compongono il quadro
Mecum esto! (Be with me)
Singapura - anno MMV
Direxit: Eric Khoo; in scaenam traduxit idem cum
Wong Kim Ho; imagines curavit: Adrian Tan; musicam delegerunt:
Kevin Mathews et Christina Sham; produxerunt: Zhao Wei Films
atque Infinite Framework.
Partes maximi momenti egerunt: Theresia Poh Lin
Chan, Ezann Lee, Samantha Tan, Seet Keng Yew, Lynn Poh.
Theresia Chan, mulier Sinensis videndi atque audiendi
facultatibus ab adolescentia orbata, minime vita se abdicare
voluit: de qua suimet partes agente narrat haec mirabilis
pellicula filmica, quam in certamine cinematographico Locarnensi
ostendit auctor Eric Khoo. Theresia in forum mercatorium ambulat,
sibi fercula parat, caecos pueros docet, narrationem vitae suae
scribit, voluntatem denique mirificam vitam cotidie vivendi
demonstrat.
Quid autem extra obscurum et arcanum universum Theresiae in
hoc cinemate invenimus? Ecce narratio suavis ac fera duarum
puellarum vehementi mutuo amore vinctarum, quibus nuntii breves
per telephona mobilia transmissa, verbis sententiisque
contractis, fere sola via communicationis sunt: amor plerumque
captivitati tactusque timori similis est; cum autem communicatio
haec muta silere coeperit, amor ipsaque vita evanescent. Ecce
custos corpulentus atque timidus, qui frustra litteras amatae
suae scribere conatur et verba apta in libro epistolarum iam
confectarum requirit. Ecce viduus maestus, qui fercula Sinensia
coquendo tantum consolationem invenit.
Has omnes personas in ultimis imaginibus singulariter connexas
comperit spectator, qui domum quaestiones perdifficiles de
proximitate inter homines et amicitia secum feret: arduum est
communicare, tam periculosum quam conventus in tenui ponte ad
diruendum parato, unde in fluctus desperationis decidere possis,
pondere oneratus imperitiae nuntium ferendi. Sed spes tenuis
volentibus manet: mecum esto!
Scripsit Herimannus Novocomensis
|