CATHARINA ALEXANDRINA
CATHARINA ALEXANDRINA
Eo gradu, quo Caecilia colitur in Occidente, Catharina prosequitur veneratione imprimis quidem in Oriente, sed etiam apud nos Latinos. Alexandriae nata, in urbe Aegypti capite, ab adulescentia studia liberalium artium coniungens cum ardore fidei, ad eam sanctitatis et doctrinae pervenit fastigium, ut duodeviginti annos nata eruditissimum quemque superaret. Illius favorem, spe matrimonii ineundi, complures querebant Alexandriae iuvenes illustrissimi, sed Catharina voverat castitatem perpetuam in nomine Christi.
Illo tamen tempore, ineunte nempe saeculo quarto, nova eaque longissima et cruentissima Christianorum exarsit persecutio imperatoris iussu Diocletiani, cuius edictum in Oriente exsequebatur Maximinus caesar sive imperii socius gradūs inferioris. Cathar ina, cum vidisset iussu Maximini multos propter Christi fidem vexari tormerntis et supplicio affici, traditur ipsum adivisse caesarem, eique immanitatem nefariam obiciens, sapientibus rationibus asseruisse Christi fidem ad salutem esse necessariam.
Catharinae animum fortem et intellegentiam admiratus caesar iussit eam retineri et undique arcessivit doctissimos homines, qui illam adducerent ad cultum deorum. Quod cum prorsus contra evenisset, Maximinus blanditiis ac promissis illa de sententia deducere conatuas est, verum id videns frustra fieri, verberibus affectam et flagellatam, dies undecim sine cibo potuque tenuit in carcere.
Hoc tempore ipsius Maximini uxor et Porphyrius dux belli, visendae virginis causā ingressi in carcerem, traduntur eius praedicatione adhaesisse Domino Iesu Christo. Catharina vero educta e custodia vexanda erat rotā crebris acutisque praefixā gladiis, qua eius corpus dilaceraretur. Brevi tamen oratione facta a Catharina, rota statim confracta est. Tunc caesar obstinatior in crudelit ate iussit eam securi percuti. Catharina vero fortiter dato capite ad duplicatum virginitatis et passionis praemium transiit apud Christum gloriosum.
Eius corpus traditur miraculo translatum esse in montem Sinai, supra quod paulo post elevatum est celebre monasterium.
Scripsit Fr. Benedictus Huculak OFM
|