Annus
2 0 0 6


Il peperoncino piccante era usato come alimento fin dai tempi antichissimi.

De capsico annuo

Capsicum annuum, quod alibi aliter appellatur (paprika, chili, cayenne, pimiento, jalapeno, peperoncino ... ) antiquitus comedebatur. In Mexico reperta sunt vestigia capsici ante IX millennia culti. Montezuma, ultimus ex Aztecorum regibus, ab Hispanicis captus cum concubinis ferculis capsico conditis vescebatur. Quamvis in Asiae et Africae terris iamdiu notum esset, in Europa itinera tantum saeculi XVI ad continentem Americanum fructum illum propagaverunt: caelo quolibet cultu facillimum parvoque pretio celerrime carioribus aromatibus, verbi gratia cinnamo et pipere, populo gratissimum factum est, sicut pauperum pharmacon.

In regionum Italicarum pauperrima, quae hodie "Calabria" olim "Bruttium" appellatur, optima et acerrima capsica efferuntur: etiam lactentibus gustum illum proponere Bruttii solitis sunt.

Duo fercula capsico acria subter describuntur.

De funiculis allio, oleo et capsico conditis

Hoc ferculum tota in Italia dilectissimum habetur. Dum octogena grammata esculentorum funiculorum (Italice "spaghetti", quod genus farinae subactae desiccatae ubicumque terrarum notum esse puto) multa in aqua salita coquuntur, olivum moderate in ollula caleface eique allii nucleum et capsicum integrum aut molitum aut siccum superadde: gustatui tuo obsecunda, ut modum decernas. Cum torrere allium coeperit, ignem sub ollula exstinguito: quod condimentum funiculis pro convivarum libidine infundito et cum petroselino (Anglice: parsley) si vis commisceto.

De melangenis concoctis

Tibi compara:

sesquichiliogramma melangenarum (Anglice: "aubergines"), unum chiliogramma lycopersicorum ("tomatoes"), sesquihectogramma casei duri contriti, tria hectogrammata panis hesterni, tres allii nucleos, duo capsica, quantum olivi duo cochlearia continent, basilici nonnulla folia, sal.

Olivum caleface in olla cum allio contuso, tum lycopersica minutim secta, sal, capsica et basilici folia consecta superadde; per decem minuta igni alacri coque. Melangenas interea in frusta divide, per tria minuta in aqua ferventi infunde, mox extractas in ollam pone, insuper panem hesternum caseumque. Commisce, breviter coquere perge convivisque ministra.

Vinum cum capsico minime convenit. Aquam pota, sed capsici acritudo aptius pane vel pomis terrestribus (Anglice: "potatoes") temperatur.

Scripsit Herimannus Novocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae