Annus
2 0 0 6


De Georgii Washington filio mixticio

De Georgii Washington filio mixticio.

Thomam Jefferson quibusdam filiis a serva nigra Sally Hemings generatis auctum fuisse inter omnes rerum Septentrioamericanarum studiosos iam pridem constat. Sed fortasse paucis notum erat aliquid simile Georgio Washington quoque accidisse. Cui quidem viro fratrem Augustinum visenti atque maerentem consolanti (filium enim tertio loco natum Augustinus amiserat), officiosa praebita est quaedam ancillula nigra septendecim annorum, nomine Venus, quae in villa Augustini vivebat. Saepe Georgius ille, qui Americanos pudiciores corruptis Anglis dictitabat, cum Venere iacuit, quae ineunte anno MDCCLXXXV filium peperit mixticium, cui postea West(us) Ford nomen fuit.

Nunc Linda et Janeta Bryant, quae sunt sorores ab West(o) prognatae, patrem illius mixticii Georgium Washington fuisse demonstrare contendunt. Sunt qui litem orituram hac de re implicatissimam suspicentur, non modo propter difficultates iuridicas et geneticas, sed etiam quod multi cives Septentrioamericani memoriam Georgii Washington immaculatam servare quacumque ratione velint. Neque enim desunt qui, ne quid sacram - ut ita dicamus - summi Rei Publicae Americanae praesidis imaginem polluat, illum sterilem fuisse adfirmare non vereantur. Utrum tamen Georgius Washington impotentia generandi solummodo an etiam coeundi affectus fuisse, adhuc incertum.

Plura ac proterviora ad hanc rem spectantia narrare possit Janeta Allen Bryant, quae in urbe Peoria civitatis Illinoisiensis munere diurnariae fungitur.

Scripsit Victorius Ciarrocchi



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae