De Ottone Von Bismark
De Othone Von Bismark
Ante d. III Kal. Aug. anno MDCCCXCVIII Otho Bismarck, qui quartum et octogesimum annum agebat, mortuus est prope Hamburgum, cuius urbis in vicinia is se recepit postquam a Villelmo II, Germaniae Caesare, primi administri magistratum deponere coactus erat.
Mox ad honorum certamina Bismarck accessit, eaque tam forti iniit animo, ut, etiamsi pleraque inter obstacula, tamen victoriam et in domesticis et in externis rebus saepissime obtineret. Quae nobilis hic vir molitus est ut Napoleo III, Gallorum Caesar, in insidias induceretur bellumque Borussico regno inconsiderate indiceret, ea ab omnibus historiae scriptoribus perfectissimum opus artis ad legatorum munera spectantis aestimantur (Michael Howard, "The Franco-Prussian War", London, 1960). Post bellum Gallicum- Borussicum confectum ac fere omnes Germaniae res publicas in unum Imperium coagmentatas, arbiter quodammodo Europaeorum populorum Bismarck factus est, qui ex eo anno (MDCCCLXXI) nihil intentatum reliquit ut eorum concordiam foveret vel saltem firmaret. Quae tamen prudenter- et callide, si vultis- Bismarck apparaverat ut exitiale novi belli periculum amoveretur, ea mutata sunt a Villelmo II: anno MCMXIV prius bellum mundanum est concitatum, quo factum est ut Europaeorum opes, cultus civilis, mores necessario prolabi inciperent. Neque huius fortunae inclinatio intermittit! "Nulla rerum politicarum necessitudo Othonem Bismarck inter et nazistarum furorem est ponenda; ille enim patriam suam fortem reddere contendit, at Hitleriana factio populos fere omnes sub Germaniae dicionem redigere conata est" (haec verba Alanus Palmer, Anglicus rerum historicarum investigator, eo in libro scripsit, cuius titulus est "Bismarck"; pag. 352 translationis Italicae, "Editoriale Nuova", Mediolani, 1982).
Scripsit Victorius Ciarrocchi
|