Somniare nihil est
Somniare nihil est
Quum primum exhiberetur pellicula Columbiana, 144 ex eius personis extra scaenam iudicatae, et condemnatae sunt.
Titulus operis: "Somniare nihil est".
Magister: Rodrigo Triana.
Argumentum: ingens furtum.
Personae: milites, qui furtum faciunt; duces, calones, scorta, hostes.
Scaena: in silvis Columbianis, propter flumen Caquetam.
Tempestas: in Sancta Die crucifixionis, anno Domini MMIII, -sive Apr. 18, 2003.
Hi Columbianae rei publicae milites, quos in filmo videre licet, cum fortiter rebellioni "FARC" colluctarentur, comperta hostium praeda, tamquam thesauro relicto vel premio, quod pugnando pro patria commeruissent, potiti sunt. Schaedis thalerorum aegre numeratis (nam US$ 16.000.000 erant) milites desipere, rixari, contendere gloriose, conferre serio incipiunt, quid sit agendum. Inventos partiri thesauros atque tacitos esse placet: quicumque vero denuntiet rem, eum capite plectendum coniurant. Facta coniuratione, dissimulantes in castra redeunt. Tantum vero secretum brevi manat in volgus militiae, quum manipulares vel ostentando divitias vel promittendo, vestes redas domos emere, rationes ingentes in lupanaribus solvere, hilariores turpioresque videri, quam ut risum et ruborem tenere queant, postremo ut dimittantur flagitare incipientes, veniunt in acres ducum commilitonumque suspiciones. Proinde res omnis patet, et tota civitas scandalo afficitur, quod ex atris rebellium pecuniis copiae "regularis" exercitus ditentur.
Haec fabula primum exhibita hodie, et 80 cinematographicas spectata per aulas, ostendit casum militum, qui heri ipsum ab iudice Carlos Eduardo Rayón ob furtum (sic) condemnati fuerunt. Qui non in somnio neque per fabulam, sed in vita poenas dare debent, cum X annorum carcer singulis indictum sit. Queruntur severitatem sententiarum, quibus subiciecti sunt; neque enim profuit illis in iudicio, quod partes rapti suas aut traderent aut tradituros se esse pollicerentur. Ceterum 90 eorum, profugi cum essent, in absentia iudicati. Sententiae vero, propter multitudinem reorum, III fuerunt recitandae diebus.
Iudex obtrectoribus respondit non severiores, sed exemplares esse poenas. Artifex Rodrigo Triana confitetur "Somniare nihil est" re vera 800.000 thalerorum fuisse. – Bogotae, Aug. 12.
Scripsit Carolus Petreius
|