Annus
2 0 0 6


Chador

Chador

Lilli Gruber celebris diurnaria Italica est, quae acta diurna retis televisifici publici RAI peritissime diu conduxit. Silvio Berlusconi rectore supremo, cum illi nimis intolerabilis aër factus est, magna cum dignitate maluit de sella apud senatum Europaeum cum parte media et sinistra, quae Olea appellatur, concurrere. Multa millia suffragiorum accepit, quam ob rem in senatu Strasburgensi nunc sedet.

Sed Lilli Gruber diurnaria ingenium acerrima est: anno MMV, paulo ante suffragia Persarum praesidenti eligendo, longum iter per totam Persidem fecit, multa scripta domum secum ferens. Inde liber iste ortus est, quo plurimae facies terrae illius longinquae accurate et curiose ostenduntur. Nisi librum legas (adhuc in Italica a Rizzoli tantum editum), omnia colloquia conventus loca tibi fingere minime possis. Sed nonnulla exempla hic referre velim.

Auctrix locum sanctissimum Iraniae visitavit: in urbe Mashhad templum et sepulcrum Reza, Mahometi nepotis, quasi muslima mulier iniit, orationem et spem fidelium aspiciens. "Aureum claustrum sepulcrum magnum circumdat, quattuor grandibus amphoris gladiolorum leucanthemorum rosarum plenis exornatum; multitudo incensa concurrit ut sepulcrum attingat vel osculetur." Etiam domum ubi praeclarus ayatollah Khomeini sobrie vixerat visitavit: qui ex Francogallia rediit ut pauperes ad rebellionem contra tyrannum quem "Satan Americanus" sustinuerat excitaret. Torridas urbes meridionales apud flumen Shatt el-Arab, quod Euphratis Tigridisque fluctibus commixtis oritur, ubi "atrum aureum" id est petroleum extrahitur et destillatur, cum rectore quodam officinarum discurrit. Animosam mulierem interrogavit, quae puellis violatis ac percussis defendendis sese dedidit. Cum gravibus ministris et sacerdotibus, cum puellis chador ferendo coactis, cum tapetium mercatoribus, cum universitatum magistris, cum divitibus quibus et alcoholicae potiones et hodiernae saltationes et musica occidentalis solita sunt, cum quolibet Lilli Gruber collocuta est, omnes interrogans num quid islamicae mutationis anno MCMLXXIX confectae adhuc permanserit. Si omnia responsa compares, pauca, libertatis tantum amorem adfirmaveris.

Si Italicam intellegis, iter istud mirum per hodiernam Persidem cum auctrice fac!

Scripsit Herimannus Novocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae