Annus
2 0 0 6


Tigris et Nix

De Tigre atque Nive

 

Italia, anno MMV

Direxit: Robertus Benigni

Textum histrionibus adaptarunt: Robertus Benigni necnon Vincentius Cerami

Comoediam egerunt: Robertus Benigni (Attilius), Iohannes Reno, Nicoletta Braschi (Victoria), IosephBattiston, Stephanus Beckingham; Alexander Conram; Aemilia Fox; Iohannes Lotan; Noah Margetts; Marcus McKeracher; Andrea Renzi; Mariella Valentini; Iohannes Francus Varetto; Thomas Waits

Musicales modos fecit: Nicholas Piovani

Imagines curavit: Fabius Cianchetti

Vestes curavit: Ludovica Stjernsward

Scaenas curavit: Maximus Fiocchi

Produxit: Nicoleta Braschi

 

Quondam Robertus Benigni illam praeclaram pelliculam nomine "Pulchra vita" scaenae committens a nonnullis imprimis Iudaeis hominibus quibusdam levitatis necnon futilitatis in Holocausto tractando accusatus est. Nimis risuum, nimis bonitatis, nimis humanitatis, ut aiebant...

Ipse vero Robertus obviam progressus est, is qui renidentiam atque festivitatem semper optimam opem ad vitae crudelitatem necnon humanam saevitiam monstrandam esse declaravit.

Non aliter hac in pellicula Robertus fecit: vir enim quidam, nomine Attilius, litterarum magister atque notus Italus poeta, amore arcanae cuiusdam mulieris cui nomen Victoria motus, ad eius voluntatem adipiscendam primo, eius vitam postremo servandam omnia possibilia necnon impossibilia facere non dubitat. Parvi sua refert mundum bello (de recenti Iraquiano bello agitur) affligi, sua non interest omnes circumstantes nihil de eius incepto intellegere, eum plane insanire: illud tantum sua interest, ut ipse adoratam mulierem servare valeat.

Vis comica Benigniana, quae iam satis nobis cognita, permultis occasionibus ut maximo in splendore appareat vere gaudet.

Fabula, non verisimilis cum sit, sic humanitate atque bono animo praedita apparet, ut spectator libentissimus adjutor esse consentiat.

Ceterum musicales modi, aptissimi historiae visi, non possunt non facere quin fabula gratia atque artificioso pondere impleant.

Paucis enim verbis, iucundissima pellicula fiet eis, qui credant bonitatem quandam humano in genere etiam nunc inesse, ea bonitate, quae omnem hominis nequitiam atque sui ipsius amorem superare valeat...

Ipse Robertus Benigni hac de sua fabula: "Pellicula" inquit "haec mea ipsissima sponte confecta est, nullo intercedente scopo nisi amoris notio monstretur. Eius enim personae studio amoris affliguntur, eo studio maior aut concitatior aut seditiosior vis quo nulla humana res sit. Pellicula ergo ad hoc tantum attinet, ut fabulam sic puram quam nivem, tam ferocem quam tigrem darem.

"Agitur de eo amore, qui hominem quendam ad mortem ob eius amatam ducere valeat, et de cuiusdam mulieris amore, quae eum talem peculiarem virum sibi nullae curae esse bene vellet.Tener autem necnon singularis vir, qui carmina scribit vice muneris et dies degit unum verbum quaerens, quod corda omnium eorum, qui id auscultent, fremere valeat, sicut eius ipsum cor fremit. Sed mulieris cuiusdam, quam in finem amat, unum cor impassibile fit. Quod idem evenit cum eam quocumque vadat persequatur, de ea quibuscumque loquatur, omnia quae possidet, dummodo omnes dies totos cum ea degeret, omnes noctes totas cum ea dormiret, perlubens daret...omnia, paucis ut utar, ad eum scopum obtinendum, ut amata mulier, desperatis contentionibus ab Attilio confectis ut ipsius amor atque vitale studium monstretur, eis conatibus excrucietur.

Studium vitale sic potens, ut eum amatorem moveat ad de quocumque videat carmina scribenda hac una causa, quod ipse poeta est atque vivit. Sic autem pollens ut poeta noster se, Stygio stagno etiam transito, semper sui vivi memoriam servaturum dicat. De homine ergo quodam agitur, qui, dum desideratam mulierem cotidie atque ubique quaerit, in absurdissimo necnon terribili nostri temporis bello captus est: bello enim Iraquiano, quod initium mense Martii anno 2003 cepit. De omnino furentis atque amentis poetae amore agitur, amore enim Attilium ad bellum (inter tragicas atque comicas res) commitendum moventi, campos pyrobolis refertos transeuntem, camelos eius iussis non oboedientes equitantem, exploratores, pyrobolorum ictus necnon viarum clausationes vitantem...quibus omnibus rebus latis, ut amata mulier paucis vitae horis gaudere valeat, pro explorato enim habentem unius personae mortem sicut totius mundi mortem stare...

Quae cum ita sint, Attilius neque dulcis neque melifluus amator, immo etiam tigris, qui absentia metus favente ad praedam adipiscendam salit, esse videtur.

Nostro enim viro iudicante, quicumque amorem timet, vitam vere timet, quo concesso mori scilicet praestat. Qua enim sententia, poeta noster nihil aliud communicari vult, nisi amor intra omnes homines inest. Ipse ergo poesis necnon cuiusquam artificiosae speciei scopus fit, ut intima hominum inveniri reddique possint.

Fabula ergo tota in personis atque earum affectibus est, omnibus ceteris tantum suggestis, nam nullo pacto fieri potest, ut quaedam res absurditatis plane refertae integre transmittantur, quo autem incepto nihil aliud obtineri potuisset nisi ipsas sordide locuti essemus. Igitur hanc fabulam honestiore atque apertiore modo dari conati sumus hoc declarato incepto, ut spectatores climace appropinquante (qui haud inopinata res sed potius ictus spes nostras explens esse videatur), opprimantur, oblectentur, incommodentur, imprimis autem movantur atque delectentur.

Ceterum nobis copiam nonnullam faciendi dedimus, his illius poetae verbis persecutis, qui: "veritas" inquiebat "credibilium mendaciorum ope narranda".

Scilicet (fortasse impensius cupiam) hanc fabulam funditus opprimere, oblectare, incommodare, delectare atque movere bene vellem. Sin aliter, nihil mea interest: una tantum earum re adepta, mea sententia praestantissima haec pelliculla fieret".

 

 

 

Scripsit Ansgarius Legionensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae