De valle templorum Agrigentina
De valle
templorum Agrigentina
Cum me hoc anno peragrare non deceat, de itinere meo anno
MCMXCV perfecto per Siciliam, pulcherrimam Maris Nostri insulam,
aliquid narrare constitui: nam in animo insculpta loca illa visu
mirabilia etiam nunc fero, unde plerumque philosophia litterae
sapientia antiquorum ortae sunt.
Mediolano cum uxore mea profectus, brevi volatu Catinam (Catania)
pervenimus, cuius aëriportus Ruber Fons appellatus singulariter
parvus et sordidus videbatur. Ibi autoraedam pridie conduxeramus,
novissimam nigram Volkswagen Polo, fidelem omnium Sicularum
peregrinationum sodalem. Prima nostra meta vicus maritimus Puteal
(Pozzallo) fuit, ubi amicus quidam indigena domum suam
humane praebuerat. Puteal in ora meridionali Siciliae situm est,
a saeculo XV horreis amplis exornatum, quo praediorum fructus
rure advehebantur ad naves mercatorias onerandas. Inde fere
cotidie angustis et deruptis Siciliae viis loca praeclara
visitare soliti eramus, quorum pauca tantum commamorare velim.
Mirabilia oppida Motycam (Modica) et Noton (Noto)
visimus, quibus instant templa catholica melleo topho saeculo
XVIII vergente exstructa, postquam terrae motus anno MDCCLXXXIII
totam Siciliam orientalem vehementer quassaverat. Syracusae vero
cupiditatem meam Graecorum loca et monumenta admirandi omnino
satiaverunt, et Apollinis templi antiquissimi ruderibus et a
Vergilio ac Pindaro celebrata fonte Arethusa et theatro
amplissimo, ubi quotannis tragicorum versus resonant; neque nos
effugit amphitheatrum sub Romanis imperatoribus aedificato.
Splendidissima vero monumentorum omnium reliqua in "Valle
templorum" apud Acraganta (Agrigento) fuerunt,
magnitudinem et mysteria praeteritorum sacrorum etiam nunc circumfundentes.
In imagine hic adposita templum Concordiae admirari potestis:
quod, non Concordiae (quod nomen in proxima Romana inscriptione
legitur) verum ignoto deo dedicatum, fere integre servatur, quo
diutissime Christiani ut templum usi sint. Maximum omnium fuit
templum Iovis, cuius nullus amplius murus neu columna extat:
ruinae Gigantum dignae animum valde emovent. Perraro magnam aram
aspicere licet, ubi etiam hecatombae (id est centenorum boum
sacrificia) celebrabantur: ibi aspeximus. Agrigenti etiam domum
visere possis, ubi Ludovicus Pirandello scriptor anno MDCCCLXVII
natus est: qui praemio Nobel litterarum anno MCMXXXIV donatus
est, quod radicitus fabulas tragoedias comoedias scribendi
rationem renovasset.
Quis cibaria et dulcia Sicula oblivisci possit? in
montibus ovilla et bovina necnon olera, ad mare pisces et cancri,
ubilibet frigidum lac amygdalinum, glacies contrita cum malo
citreo, offae suave olentes, harundo Sicula (quam in imagine
conspicis) ... cuiusvis escae copiosae portiones!
Longinqua est plerisque, sed laborem Trinacria remuneratur!
Scripsit Herimannus Novocomensis
|