Multas Gentes Complexa Coniuratio Sathanae Cultorum Normas atque Regulas Civiles Spernentium
Non omnes scriptores in alienas terras profecti tam utiliter ibi tempus terunt ut Herodotus aut eius hodiernus successor, Richardus Kapuściński. Id potest argui ex casu Arnaldi Słucki, qui olim in Mongoliam a Mongolicis scriptoribus est invitatus. Ut primum ex nave aerea descendit, per caput Mongoliae, urbem, quae Ruber Heros appellatur, ambulavit. Quae urbs non est nimis magna, Słucki igitur mox eius pomerium attigit, ultra quod est nihil nisi vasta deserta. Ibi extra urbem canem vidit, quem mulcere conatus est, sed is eum momordit. Non fuit autem canis domesticus, immo thos, cani similis fera, quae cadaveribus vescitur. Thoes viso homine fugere solent, sed is hoc non fecit, quia rabie laborabat. Infelix scriptor statim in nosocomium vectus est, ubi longa serie iniectionum excruciabatur. Inde in aerodromum est vectus et hic fuit finis eius peregrinationis Mongolicae.
Non multo felicior fuit peregrinatio Dorotheae Masłowska in hac “Lampade” descripta. Auctrix Belli Polono-Moscovitici sub alborubro vexillo gesti iit cum aliis iuvenibus scriptoribus Polonis in terram Israelis. Ibi aestum tolerare non poterat et turpitudine Terrae Sanctae, quam pulcherrimam fore speraverat, offendebatur. Pessime autem torquebatur in museo "Manus et Signum" nominato, ubi fata Iudaeorum a Germanis occisorum demonstrantur. Ibi enim recordari atque contemplari cogebatur facta, quae potius oblivioni esse tradenda censeret.
Scriptoribus Polonis data est occasio, ut suos collegas in terra Israelis viventes convenirent. Sed etiam is congressus male evenit, nam intepres tam ineptus fuit, ut potius Polonis risum provocaret quam eos intellegere Israelitarum verba sineret.
Quam difficile sit nostratibus aliarum gentium dicta animo comprehendere, testis est etiam Guilelmus Sasnal. Is enim in Poloniam invitavit coetum cantorum, cuius nomen est Multas Gentes Complexa Coniuratio Sathanae Cultorum Normas atque Regulas Civiles Spernentium. Interrogatus a Paulo Dunin-Wąsowicz, quibus de rebus canerent eius amici, Sasnal dixit se omnino id nescire. Ut abhinc id non dicat, verto hic Latine aliquot versus carminis ab eis cantati:
Vocem amisi,
nunc nihil nisi
strepitum edo.
Cum sponte is it,
animam laedit
fatis illusam:
increpat vanis
gaudiis usam.
Scripsit Nicolaus Simonides
|