De "gallicaudae" (cocktail) inventione
De "gallicaudae" (cocktail) inventione
Fere omnes periti unanimiter nomen Gallicaudae (cocktail) ex America ortum fuisse dicunt
Nunc autem animadvertant omnes: non omnis potio plebeia alcoholica veri nominis facit gallicaudam. Cocktail - generatim - pertinet ad mixturam modici alcoholi cum fructuum succo permixti quam de brevi oportet bibere poculo. Nulla igitur alia potio altibus consumpta poculis (sicut Screwdriver vel Greyhound vel his similia) neque ullus potus lactis vel modicum habens mixturam, gallicaudae nomine gaudere potest.
Nunc vero de ipso nomine: lingua nostra "cock" varias habet significationes (praeter gallum), verbi gratia clavem versatilem in dolio positam (sive epitonium) quo tamquam per fistulam liquor ex dolio vel cupa effunditur. Vocabulum autem "tail" non tantummodo "caudam" significat, sed tergum quoque et omne genus reliquiarum, id quod remanet, restat, supersit. Ex hoc nomine (tail) derivatur "tailings" - id est "alcoholicae potionis reliquiae."
Igitur, his dictis atque explanatis, sicut fama fert, praevaluit olim mos quo ministri vinarii (bartenders) solebant ad diei finem (vel potius ad noctis finem) cunctas potiones alcoholicas comiscere vilique pretio convivis venumdare sub nomine "cocktails" - fistularum reliquiae, si vultis.
Alii vero aliter sentiunt: asserunt enim termopolam quendam vel triclinarium Novoaureliensem (New Orleans) nomine Paychaud, potiones clientibus suis in poculis linqua gallica "cocquetier" apellatis offerre, quod nostri imprimis in "cocktay" mutaverunt atque postea in "cocktail".
Deinde, alii dicunt nomen "cocktail" derivari a filia Azteca cuiusdam nobilis Mexicani nomine "Xochitl" quae diebus belli Mexicani patri suo fecerat potum cui pater filiae suae imposuit nomen.
Sunt et aliae explicationes originis huius vocabuli de quibus fortasse postea. Interea, sufficiat nobis his diebus aestate ferventibus gallicaudae congelatae iuxta piscinam potione frui.
Scripsit Andreas Lanius
|