De Iacobo Leopardi (1798-1837)
De Iacobo Leopardi (1798-1837)
Quamvis Iacobi Leopardi nomen, qui Recineti ("Recanati" hoc oppidum in Marche regione situm Italice vocitatur) a.d.III Kal.Iul. anno MDCCXCVIII natus est, in ore iam sit omnium, qui litteras Italicas vel primoribus labris attigerint idcircoque is mea non egeat commemoratione, aliquid tamen de illius poetae vita et praestantia hic scribere opportunum duxi.
Monaldus pater Iacobo contigit patritius, iustitiae praeteritorumque temporum vir studiosissimus; Adelaidi matri, ex nobili marchionum Antici gente natae, rigidiores mores fuerunt. Recinetensi poetae tam velox fuit a puero ingenium ac meditandi enucleandique vel supra aetatem usus, ut non facile reperire possis neque de Graecis, neque de Latinis, neque de Italicis litteris quod incognitum ei fuerit. Complures disciplinas quam penitus perspexerit Iacobus Leopardi - brevi, eheu, vitae spatio, cum is anno MDCCCXXXVII Neapoli mortuus sit -, haud pauca eius opera testantur, quorum haec sunt graviora:
1) "Operette morali";
2) "Pensieri" (quae duo cum Arcturus Schopenhauer opera perlegisset, dixisse fertur: "Ille vere frater spiritu est meus");
3) "Discorso sopra lo stato presente dei costumi degl'Italiani" (hoc opus ei suadeo, cui et Italicos huiusce aetatis mores intellegere cordi sit);
4) "Zibaldone", quo quidem opere innumerae atque acutae sententiae et de hominum vita continentur. Eorum praeterea carminum
5) "Canti" Italice appellantur -, quae mira cum arte Leopardi composuit, illud nativa quadam simplicitate sermonisque perspicuitate commendatur praesertimque adulescentibus ut suadeatur dignum est, quod "Il sabato del villaggio" inscribitur.
Cuius quidem carminis ea imago plerumque legentium animos movet, qua Leopardi aliquam aniculam vividius exprimit. Quae in limine domus, ad occidentem solem verso, cum aliis vicinis mulieribus sedens ac nens, dulcis iuventutis suae praeterita tempora memorat, cum, vigore aetatis florens, diebus festis se ornabat ut una cum aequalibus suis vespere saltaret. Rure domum ad parcam cenam sibilans redit agricola, qui ad crastinum diem omnes cogitationes intendit optatumque otium animo quasi praegustat. Cum autem omnis lux exstincta est et omnia tenebris ac silentio circumfusa sunt, ictus mallei et serrae stridor tantum audiuntur fabri lignarii, qui in clausa taberna laborare pergit sub lucernae lumine, ut opus, quod differri non potest, antequam prima lux oriatur, perficiat atque diem festum omni solutus cura agere possit. Omnes nimirum posterum diem ut gratissimum ex omnibus hebdomadis diebus animo sibi fingunt, utpote dies qui dulce otium et solacium duri laboris cottidiani adlaturus sit. At admonet Leopardi laetiorem die festo antecedentem diem esse, spei plenum dulcissimae: posterum contra diem festum aegritudinem animis ac taedium esse adlaturum, ut suum quisque cottidianum laborem cogitatione respiciat eumque quasi effugium quoddam ex intolerabili diei festi taedio desideret. Iuvenilem denique aetatem cum die festo comparans, adulescentulos cohortatur Leopardi ne aegre ferant si iuventus, quae, tamquam si dies festus venturus sit, ut cito veniat cupiunt et optant, venire moretur. Tristes mortalium fere omnium casus in hanc sententiam duxerant poetam - qui saepe ut philosophus est locutus -, ut existimaret felicitatem aut nullam esse aut nimis brevem, ac tum homines tantummodo gaudere, cum ad id tenderent quod bonum esse arbitrarentur quodque cupidissime appeterent, cum contra eo, quo tetendissent, tandem pervenissent, eos omni felicitatis spe deceptos destitui.
Scripsit Victorius Ciarrocchi
|