Annus
2 0 0 6


Sucus Coca-

Potus , scilicet vitalis scintilla, centum et viginti annos nuper complevit.

Anno currente 2006 non paucos anniversarios dies celebrare fas, quorum aliqui notissimi evasserunt, sicut natalis dies illorum eximiorum alitisonorumqe musicorum trium nomine Wolfgang Amadeus Mozart, Demetrius Shostakovich necnon Ludovicus Boccherini. Nuperrime autem his in eisdem paginis (vid. rubricam nomine "Historia") anniversarium motobirotae nomine Vespae celebravimus.

Quid enim amplius? Videte autem quod, et quanti momenti videte : praeterito die 8 mensis Maii mirificus succus nomine Coca-Cola, is qui a pharmacopola quodam viro, cui nomen Ioannes S. Pemberton, in Atlanta (USA) inventust, centum et viginti annos complevit.

Mirus enim potus, notissima omnium per orbem terrarum rerum (nonaginta quattuor centesimis partibus hominum, qui in planeta insimus, nosci dicitur), enuntiatio cuius nominis tantum sententiae o.k. primum locum cedet, frequentissimeque et ubique pronuntiari videtur, ab initio et usque adhuc ab eisdem susbstantiis -e succo extracto e cocae foliis necnon Africana kolae nuce - constat, quibus susbstantiis lenire capitis dolores atque contra incommoda nerviosa mederi eius inventor eam valere nuntiabat. Igitur id, quod medicinalis potus primum oblatumst, mox potissimus refrigerans sucus factus est.

Sed eius arcanum ubi insit?: non alibi nisi in vi publicitaria inesse videtur. Nam societas commercialis nomine Coca-Cola Company -ea quae anno 1892 a quodam viro nomine Asa Candler constituta est- semper ad nomen atque virtutes magici suci publicandas.magnam operam dedit, quod facile perspici possit dum cogites nostrum pharmacopolam, solis novem lagoenis venditis per singulos primos dies, praeconia in ephemeride quodam cui nomen Atlanta Journal-Constitution, mox monstranda decrevisse talibus rationibus exarata: "Coca-Cola...iucundus! refrigerans! stimulator! roborans sucus!"

Soli enim duo homines -mulier vel mas- toto in orbe esse dicuntur, qui formulam certam atque rationem iustam nostri succi elaborandi sciant, ei qui numquam in eodem loco esse, numquam in easdem regiones peregrinari, numquam tandem in eisdem cauponis manducare ulla causa debeant. Inquisita enim eius suci formula, nomine Merchandise 7X, valida custodia tuta argentaria in mensa cui nomen Sun Trust Bank Building manet.

Franciscus Robinson, vir quidam Coca-Cola inventoris tabularius, creditur mente sua volvisse ad nomen aptum nostro suco creandum, ita ut sibi videretur duas litteras primas C -eae quibus nomina substantiarum potum constituentium incipiunt- aptissimas fore in potu publicando. Res ipsa de magno eius successu aperte loquitur...

Sed, sicut superius dixerimus, arcanum nostri potus in vi publicitaria semper fuit. Ab ipso initio creator succi perspicacitate permagna gaudens (quae tamen virtus non ipsi, immo etiam inventori cuiusdam Vini Mariani, Italo cuidam nomine Angelus Mariani, tribui debet), omnibus modis atque auxiliis difussionem publicam eius substantiae curavit. Ea enim ratione eius potus venditiones, quae per octo menses minimae fuerunt, nihil fecerunt nisi auxerint tanta atque tali ratione, ut hodierno die amplius 1.300 milionum lagoenarum cotidie venum dentur.

Sed de ipsa lagoena aliquid dicere non alienum videtur: quis ergo nostrum eam ampullam magicum succum continentem primo tantum adspectu recognoscere non valeat? Anno 1915 enim vir quidam nomine Alexander Samuelson, is qui victor certaminis ad faciem lagoenarum eligendam evasserit, creavit praeclaram, notissimam atque globatam (non defuerunt, qui eam corpus pulcherrimae Mae West imitari dicerent) ampullam, quae hac una praecipua condicione stare debebat, ut semper, ubique (etiam luce absente) atque etiam colapho aut ictu quodam fracta recognoscendam esset.

Punctum autem temporis maximi momenti in succo per omnen terrarum orbem publicando diffundendoque non aliud nisi accessus Civitatum Americae Unitarum ad secundum mundanum bellum evenit, nam moderatores commercialis societatis Coca-Cola Company nullum Americanum militem quovis actionum bellicarum loco roborante succo cariturum decreverunt. Qualem atque tantam laetitiam eam, qua milites Americani per totum terrarum orbem sparsi huius praesentiam succi celebraverint explanari perdifficile fit.

Plurimi autem clarissimi homines, imprimis ei qui cinematographico munere functi sunt, his in plurimis iam actis annis, suam effigiem, nomen atque claritudinem in nostro quasi magico succo publicando atque sustentando praestare non dubitarunt. In numero enim quorum non alienum videtur designari actores vel actrices tales ut Clark Gable, Greta Garbo, Buster Keaton, Judy Garland, Loretta Young, Spencer Tracy atque Joanna Crawford, quam ipse praeses Pepsi-Cola, societas haec commercialis maxima nostri succi rivalis, uxorem duceret.

Opinio autem Coca-Cola non tantum in sapore, sed etiam in divulgantibus lemnatibus posita est: quis enim nostrum quadam horum lemnata memoria non retineat? Ecce exempli gratia:

Anno: 1886: bibe CoCa-Cola; anno 1904: iucundus atque refrigerans; anno 1917: tres miliones cotidie; anno 1927: ubique; anno 1929: refrigerans intermissio; anno 1938: optimus amicus; anno 1939: Coca-Cola longius progreditur; anno 1942: ubicumque sis, quodvis facias, si quod frigidum cupias, Coca-Cola in mente habeas; anno 1943: tantum Coca-Cola idem atque Coca-Cola videtur; anno 1948: ubi Coca-Cola inest, hospitalitas inest; anno 1952: omnia quae cupis Coca-Cola videntur; anno 1963: res melius cedunt Coca-Cola comitante; anno 1976: Coca-Cola vitam addit; anno 1979: gaude Coca-Cola atque risu; anno 1982: Coca-Cola ita fit!; anno 1993: semper Coca-Cola!; anno 2000: vita bene agitur Coca-Cola comitante; anno 2004: Coca-Cola ita fit!.

Delectantia atque ingeniosa verba videntur, nonne? Aliquando autem, quotiens vile argentum nimis praevaluerit, lemnas electum quoddam parum aptum monstratur: quod ad novam tonoticam aquam quamdam publicandam nuper factum est, ea quae imaginibus quibusdam impudentibus nixa his verbis populo sublata est: "Infidelis esto (i.e. moechare)". Ne Coca-Cola quidem sic valet ut malum bonum, bonum malum esse dicat.

Scripsit Ansgarius Legionensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae