HISTORIA RELIGIONIS
HISTORIA RELIGIONIS
Mulieres non semper tacuisse in ecclesiâ
Beata Lakotta refert de argumento cuiusdam libri ab Aloisio Uhl scripti.
Insidiae, homicidium, venus volgivaga: Prioribus temporibus quando viri Vaticani de potestate pugnabant, saepe pugnarum participes erant etiam fortes feminae. Novo libro refertur, eaedem quantum valuerint ad patres sanctos.
Num reapse exstitit illa „Iohanna papissa", mulier docta, quae narratur vestibus virilibus induta tiaram fallendo usurpasse? Cum Iohanna equitans subito parturiret, fraudem patefactam esse. Ideo eandem mulierem secundum ius Romanum caudae equi alligatam per urbem tractam et a populo dilapidatam esse.
Haec omnia esse fabulosa dicuntur a modernis theologis et historicis; tamen personâ papissae animi innumerabilium hominum fabulas legentium usque nunc inflammantur. Verisimile est ipsos papas credidisse hanc mulierem exstitisse, quae tam dignê decenterque se gessisse narratur, ut munus acciperet sanctissimum. Quod nescio an viris ecclesiasticis fuerit terrori, nam Thomas Aquinas (1225-1274) docuit mulierem propter defectum naturae, qua esset vir imperfectus, numquam posse fieri sacerdotem.
Ex omnibus libri Uhliani heroidibus "Papissa Iohanna" ficticia ea est, qua tristissimê manifestatur idea utopica mulierum in gremio ecclesiae catholicae iuribus viros aequiparantium ad effectum adduci non potuisse. Haec ecclesia mulieribus concedit partem caeli dimidiam – sed inferiorem, benignê. Tamen Dei filiabus neglectis contigit, ut vim haberent ad locum altissimum. Cuius rei documento est oblectabile studiolum, quod Aloisius Uhl scripsit de fatis meretricum aulicarum, filiarum, ceterarumque mulierum, quibuscum papae spiritualiter erant coniuncti.
In Uhlianâ historiâ paparum haud orthodoxâ mulieres describuntur et infames et sanctae; mysticae velut paupertatem praedicans Clara Assisensis aut Birgitta Suetiana visionibus dedita, quae non aquieverunt in aegrotorum curâ et contemplatione. Necnon mulieres potestate politicâ valentes velut Mathilda Tuscanica, quae a.1077, cum Henricus IV. Canossam iter faceret paenitentiae causâ, inter regem et Papam Gregorium VII. concilians Papam copiis suis tutata est; vel Olympia Maidalchini, Papae Innocentii X. affinis corrupta, quae ex a.1644 munerum Vaticanorum distributionem tam apertê sibi arrogavit, ut Romae mox grylli pingerentur (gryllus,-i m. = orig. Karikatur, Angl. cartoon), quibus inerat Olympia tiarâ instructa et subscriptum erat verbum "Papissa".
Aloisius Uhl concludit mulieres potentes prius in ecclesiâ nequaquam semper tacuisse. Ut exemplum afferamus: In concilio Chalcedonio a.451 facto Pulcheria Imperatrix Byzantina praesedit congregationi ecclesiasticae antiquitatis omnium maximae, quam ipsa iusserat fieri. Eadem autem a Papa Leone I. eiusque episcopis magnâ cum laude dicta est „tutatrix fidei" necnon de praestantissimis quaestionibus concilii theologicis tractandis Pulcheria decrevit: Num Iesus fuit homo et Deus? Eaedem entitates quomodo inter se possunt coniungi?
Per multa saecula viri Vaticani vivebant magis carnaliter quam spiritualiter. Munera autem clericalia solebant emi et vendi. Multi sacerdotes convivebant cum mulieribus. Nec papae osculabantur semper rubra tapetia. Medio aevo potestas papalis erat in manibus paucarum gentium nobilium, quae inter se de potestate divitiisque pugnabant parum honorificê. Insidiae, venus volgivaga, homicidia: Mulieres a nullâ ratione agendi vel infamissimâ solebant abstinere, qua filios aut fratres possent collocare in throno papali, quem insedere ipsis non licuit.
Exempla mulierum, quae habuerunt commercia parum sancta cum variis papis, sunt Marozia, Senatrix Romana: Sergius III. (904 bis 911) amasio fuit huius puellae 15 annos natae. Iohannes X. (914 bis 928) a Maroziâ de throno depulsus est. Iohannes XI. (931 bis 936) fuit filius huius mulieris – verisimile est eum genitum esse a Sergio III. Iohannes XII. (955-964) Maroziae fuit nepos parum castus: Qui in cubiculis papalibus celebravit bacchanalia, dum „in actu coeundi" mortuus est apoplexiâ cerebrali.
Veneno fertur Sedes Sacra evacuata esse, ut occuparetur a Maroziae filio. Aetas, in qua mulier sibi arrogavit dominatum Christifidelium, ab historiographis dicta est "pornocratia" aut "regimentum meretricum".
Medii autem aevi altioris mulieres visionum vaticiniorumve peritae intrepidê vituperabant pastorum superiorum cupiditatem dominandi. Verba sapientissima ab Hildegarde Bingensi „tubâ Dei", qualem ipsa se appellabat, dicta ne papa quidem Eugenius III. sinebat praeterfluere. Qui cum piae abbatissae comprobaret auctoritatem charismaticam, a.1147 in Trevirensi ecclesiâ cathedrali lêgit scripta Hildegardiana. Sanctus Paulus quidem dixerat: "Mulier taceat in ecclesiâ". Tamen Hildegardi a Papâ benedictae licuit praedicare Divoduni, Bambergae, Herbipoli. Coloniâ Agrippinensi in urbe archiepiscopus ante ecclesiae cathedralis portam australem curavit podium construendum ad usum Hildegardis "Prophetissae teutonicae". Quae mulier, cuius statura victu abstemio erat insignis, viros clericos castigavit homiliâ morali: "Vos estis humi prostrati, ecclesiam nullo modo sustentantes, sed in speluncam lubidinis vestrae fugientes."
Tamen in Urbe Aeternâ aula papalis mox abundavit luxu et lautiis et lasciviis antea incognitis. Renascentia erat aetas Vaticanis omnium lascivissima. Qua papae vix vacabant quaestionibus theologicis tractandis. Loco paenitentiarum iidem celebrabant receptiones, pompas, fabulas theatricas agendas – et ipsa convivia propriae familiae sollemnia.
Licet antea mulieres essent ex Sedis Vaticanae penetralibus exclusae, Papa Innocentius VIII. sibi non temperavit, quin nuptias filii sui depravati cum Maddalena puellâ e gente Mediceorum oriundâ, a.1488 agendas celebraret in oecis suis.
Deinde Vaticanae portae patuere paparum filiabus, sororibus, nuribus, affinibus. Affinitates autem familiares erant lucrosae: Ut damnum sibi resarciretur connubii cum nebulone facti Maddalena Medicea a Papâ accepit galerum cardinalicium fratri suo destinatum. Qui frater nomine Leonis X. accepto postea cum throno papali insederet, sorori gratias egit liberales: Nam tres nepotes fecit cardinales, inter quos erat Innocentius Maddalenae filius 22 annos natus. Qui iuvenis dignitarius syphilidem sibi contraxit quattuorque genuit nothos.
Licet cardinalis filiis fortunatus nequaquam rarus fuerit vir Vaticanus. Sed plerique viri cum thronum papae insederunt, abstinebant, ne cum muliere conviverent, excepto Roderico Borgia, qui etiam papa Alexander VI. factus noluit vivere caelebs. Giulia Farnese eius pulchra amasia (quae scilicet esset coniunx alius viri) sedem Vaticanam frequentabat – ut etiam etiam nothi circiter decem, a variis concubinis nati, quibus Alexander semper erat pater diligens. Audientiae tempore quidam vir delegatus Imperatoris miratus est de parvulâ puellâ flavâ, quae sedebat ad pedes Patris Sancti eundemque appellabat „Attam".
Alexander filiam suam Lucretiam coluit tamquam deam. Cum celebraretur una ex ternis filiae nuptiis luxuriosis, Alexander non consedit secundum ordinem sedendi inter duos cardinales, sed inter filiam et scortum suum aulicum. Deinde castrati papales more angelorum cantaverunt. Mulieres ballaverunt, viri eorundem in mammillaria sparserunt dulciola – quod fecerunt aperte, sine ullâ verecundiâ. Postea Alexander Lucretiam fecit suam vicariam, eique iter facturus tradidit negotia administranda, ut Lucretiae liceret ad tablinum patris aperire epistulas Patri Sancto missas. Cum tantopere negotiis papalibus se intermiscuisset, Lucretia post mortem a.1519 factam dicta est infamis sagana atque monstrum libidinosissimum.
Verbis Mariae, quae sint „Ecce ancilla Domini. Fiat mihi secundum verbum tuum" (VULG.Ev.Luc.1,38) multis sacerdotibus videri descriptum esse modum vivendi omnibus mulieribus bibliâ praeceptum.
De mulieribus ordinandis Papa Iohannes Paulus II. strictê recusaverat, ne disputaret cum Christianis – necnon a viro Congregationis Fidei tum praeposito fortiter adiutus est: qui fuit Cardinalis Iosephus Ratzinger.
Ecce liber supra tractatus: Alois Uhl: Die Päpste und die Frauen. Winkler Verlag/Patmos. m.Aug. a.2005, 250pp., pretium: 19,90 eurones. – Hanc relationem d. 8. m.Aug. a.2005 in periodico „Der Spiegel" inventam e Theodisco sermone in Latinum convertit Nicolaus Groß praeceptor Sedis interretialis domûsque editoriae, quae appellatur LEO LATINUS: http://www.leolatinus.com/
Scripsit Nicolaus Gross
|