Annus
2 0 0 6


Potestne metallum alicuius nummi valere plus quam nummus ipse?

Sunt nobis nummi conflandi?

Potestne metallum alicuius nummi valere plus quam nummus ipse? Potest, iam fere plus valet. Modo enim nuntiatum est ab Officina Monetali USA (U.S. Mint) assem sive centesimam dollarii Americanorum producere stat 1.4 assis! Massae enim zinci et cupri unius assis nummi nunc una constant 0.8 centesimae partis USD, his insuper addenda sunt expensa nummis cudendis distribuendisque, quae 0.6 USc per singulum assem aequentur.

Reus paradoxi est incrementum citissimum pretiorum metallorum, quod in foris internationalibus commoditiorum ultimis nonnullis in annis observatur. Cui finis nullus in horizonte conspicitur: metalla sunt simpliciter nimis rara, ut desiderium mundi iis satiari possit, praecipue nunc, tam cito crescentibus oeconomiis gigantium occidentalium sicut Sinae et India. Pretia demum descrescent, cum novae ac magnae venae alicubi inventae erint, at nullae iam diu rumores de talibus mox inveniendibus distribuuntur - dicit Ingrid Sternby, analytica metallorum domus mercatoriae Barclays Capital.

Rebus ita stantibus metalla crescunt et crescere pergent. A fine autem anni 2003 creverunt gradu:

- zincum 212%

- cuprum 184%

- argentum 141%

- aluminium 68%

- plumbum 60%

- aurum 52%

- nickelum 39%

Paradoxon assis Americani immo plus risum movet, cum reperias Officinam Monetalem USA anno 1982, tunc pretio cupri tantum immodice crescente, proportionem amborum in hoc nummo metallorum valde mutasse, contentum scilicet cupri minuens, zinci econtra augens. Fors tamen vult zincum maxime omnium metallorum nunc crescere, ut supra in tabela monstratur.

Mox ergo fortasse nobis plus operae pretium erit nummos conflare, quam iis pro mercibus in foro solvere.

Scripsit Nanompouphos



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae