Annus
2 0 0 6


De clade mensae argentariae cui nomen est BAWAG

De clade mensae argentariae cui nomen est BAWAG

Kalendis Maiis appropinquantibus, quibus toto fere mundo dies laboris agetur, sodales factionis socialisticae in Austria bono animo egent. Quid euenit?

Ante duos ferme menses mensam argentariam, cui nomen est BAWAG, solvendo futaram non fuisse, nisi Collegium operariorum et functionariorum Austriae (Österreichischer Gewerkschaftsbund – ÖGB), quod possidet illud institutum, magna pecuniae copia data anno MM seruauisset, innotuit. Id eo cognitum est, quod domus Americana „Refco", quae negotiis periculosis quaestui seruiuerat, aere obruta esse nec creditum decies centenorum milium euronummorum reddere posse uidebatur. Quo magis est mirandum, cum ii, qui collegio operariorum et functionariorum praederant, talia negotia respuenda esse semper affirmauerunt.

Fridericus igitur Verzetnitsch praeses eius collegii, qui ceteris nescientibus pecunias operariis se labori detrahentibus dicandas pignori dederat, se abdicauit, cum id contra ius fecisset. Mensa saltem argentaria seruata esse uidebatur.

Nouis paulatim sequentibus nuntiis legebatur eos, qui mensam regebant, quaestui seruientes et negotia periculosa ausos multa amisisse, sed facinora eorum celata esse, ut non punirentur. Mensam agentariam BAWAG pluribus nexibus illi domui ligatam esse uidelicet quam gubernatores eius confiteri libet.

Ii, qui ruina domus „Refco" fortunas amiserunt, se BAWAG accusaturos minantur, quod pecuniis substitutis adiuuisset, ut clientes fallerentur. Centies centena milia euronummorum a BAWAG poscunt.

Cur autem sodales factionis socialisticae commouentur? Constat Collegium operariorum et functionariorum hac a factione regi, quia curas eorum sibi cordi esse affirmat. Multi ergo Kalendis Maiis, cum uexilla rubra ubique uibrabuntur, mirabuntur, pecuniane BAWAG dedita tuta sit.

Scripsit Martinus Zythophilus



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae