Annus
2 0 0 6


Iraniae praeses negat "Israel diutius vivere posse"

Iraniae praeses negat "Israel diutius vivere posse"

Lunae die in urbe Teheran summus Persarum magistratus praeses Mahmud Ahmadinejad sermone collato diurnariis exponit cur Israel non diutius victurum videatur: quod nihil praeter quandam fictitiam civitatem, falsumve regimen sit; sed pro iure Palestinorum Germanorumque recentioris saeculi hominum quibus, altero bello mundano confecto 60 ante annos, superioris belli culpas imputare iniquum esset, homines Europaeos dimisso antisemitismo portas aperire atque Iudaeos ad continentem suum regressuros in antiquas singulorum sedes importatos accipere debere; hoc tandem pacto et sortem electam et liberam vitam permissum iri Palestinis, si "deleto ex carta geographica Israel" proficiscantur Iudaei ad suas in Europa sedes, neque alienae terrae sine ratione considere pergant. Diceres Mahmud Ahmadinejad quadam "cum ratione" comparari Adolfo Hitler ab Israelitarum principe Shimon Peres.

Scripsit Carolus Petreius Bogotensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae