In California moritur homo incidens baratro in media domo
Foramen in medio atrio quo Jason voratus est
|
Medio in atrio sedebat, mediaque in domo gaudebat vespera Veneris doctus homo, nomine Jason Chellew, 32 annos natus, quum repente voratus est magno laxatae terrae hiatu ob oculos gravidae uxoris, neque corpus eius ante secundum diem laboris recuperatum est per vigiles municipii Californiani nomine Altae, ubi quondam agebantur sub terra altae fodinae, atque ob eam causam solum habitationis postea constructae laborasse atque ruptum esse fertur. Mortis vero causam fuisse oblisionem vigiles exponunt. Diceres iam nemini quietem dari, ne intra parietes quidem suos. Scripsit Carolus Petreius Bogotensis
|