Principium capit spectatus finis causae inter Microsoft et Comissionem Europaeam iampridem ortae
BRUXELLAE – Comissio Europaea de Justitia (CEJ) in Luxemburgo sita erit scena spectati iudicii, quo gigas informaticus temptavit impetrare ut revocetur damnatio ob abusum loci dominantis quam ei imposuerant Bruxellae in anno 2004.
"Quinque dies haud nimium tempus est ad expediendum negotium non "regulare" et quod septimum iam annum sub iudice durat", explanavit professor in iure competendi Damien Gardin super hoc iudicio unico quod ad sequentem diem Veneris tendet.
Multum potest perdere utraque pars: Comissio Europaea fiduciam suam, Microsoft futuras fabricandi vendendique conditiones periclitat, atque contendet imprimis recuperare illos 500 milliones Euronum, quos iudices Bruxellae imputaverunt in mulctam mense Martio anni 2004, quum vetitum est officinis Microsoft includere programma computatrale "Media Player" in systemate operativo Windows, aut occultare formulas necessarias ad operandum cum programmatibus quae competitores fabricent, ne totus programmatum mercatus subiciatur uni -secundum Comissionem-, si Microsoft perseveret donare "gratis" iuxta Windows alia programmata, ut puta Internet Explorer aut Media Player.
Quam longe absit a Microsoft consilium cessandi ab iis artibus, patet vel ex eo quod, ad annum 2007, iam erat in animo eius integrare alterum motrum quaestionis (velut Google), necnon aliud programma adversus virus, systemati suo Windows, quo 9 ex 10 computatra in orbe ornantur. Quapropter non vult vulgatas formulas, quibus cognitis atque libere per competitores usurpatis ius intelectuale suum corruptum iri timet.
Ceterum comissaria Europaea de Competentia, domina Neelie Kroes, aestimat additionem programmatum in Windows tollere de medio rivales, et tandem impedimento innovatoribus esse futuram.
Idcirco sententia tribunalis est maximi momenti Comissioni, quod ex ea sententia pendet, ne rursus deauctoretur institutum eius ab iustitia Europaea. Magna scilicet molis est adversus tales "gigantas" technocraticos per leges agere bellum. Scripsit Carolus Petreius Bogotensis
|