De muliere Chiliana cui summa rerum data est
De muliere Chiliana cui summa rerum data est
(...) Victoria Michaëlae Bachelet non modo traditioni
diuturnae contradixit, qua mulieres ad potestatem alicuius gratia
pervenire solitae erant, viri sui mortui causam agitantes quasi
veniam petentes, quod locum sibi non convenientem occuparent: nam
ante Michaëlam Bachelet sex feminae, quibus nomen mariti viam
dominatus aperuerat, summam rerum gesserunt, aliae egregie, sicut
Violeta Chamorro in Nicaragua, aliae inepte, sicut Isabel Peron.
Sed Michaëla Bachelet prima est, quae sibi soli virtutique suae
et animo potestatem supremam debeat: cui quartus quisque tantum
Chilianorum se adversum dicit. Interea res oeconomicae bene se
habent et cuprum, maximi momenti exportanda merx, magno venit.
Ipsa tam aperte et facile se geritur, ut sibi plerorumque
amicitiam comparare possit. Ut praesidens concives suos primum
alloquens promisit duo ingentia debita egenis Chilianis solutum
iri, id est pueris facultatem discendi et aegrotantibus
curationem: hodie enim nimium pretium scholarum et nosocomiorum
multos Chilianos ad emigrationem in Argentinam meridionalem
cogit, ubi gratis discitur et curatur. Factio dextera novae
praesidi difficultates multas afferet, partes autem extremae
bellum pollicitae sunt. Paula Escobar, diurnaria Chiliana quae
optime de Michaëla Bachelet scripsit "Odio redundant"
ait "sed nullum spatium amplius in Chilia odio relictum
est". Hac sententia praesidens in prima oratione idem
expressit: "Vis in vitam meam irrupit, minutim omnia quae
amaveram concidens. Idcirco quod odii victima fui, vitam meam
huic rei devovi, ut odium illud in amicitiam, indulgentiam et -
cur verbum hoc tacendum? - amorem converterem".
Virorum rigor, haud raro timor gentes rexit. Tempus forsitan
venit, quo mulieres potestatem non mera auctoritate sed
diuturnioribus virtutibus fundatam exerceant, persuasione
videlicet atque agnitione uniuscuiusque iuris dignae et consciae
vitae.
Hoc scriptum auctoris Argentini Tomás Eloy Martinez in
actis hebdomadalibus Italicis "Internazionale" editum
in linguam Latinam conversum est.
Scripsit Herimannus Novocomensis
|