Annus
2 0 0 6


Mickelson denuo vicit Augustae

Mickelson denuo vincit Augustae

Phil Mickelson denuo - primum enim anno 2004 - victor discessit maximi inter pilamalleatores auctoritatis certamine Masters Augustiana (Augustae civitatis USA Georgiae habiti). Quarta et ultima circuitione 35 annorum lusor Americanus 69 plagis clavae plenum orbem 18 foraminum pila involvit, item ut opus erat ad similem rem perficiendam Meridionali Africano Tim Clark - hic tamen una praeteritarum circuitione duabus demum plagis plus quam Mickelson foramina omnia implere valuerat.

Annuntiata prognosi malae tempestatis tertio die certaminis debuerunt pilamalleatores contra morem usitatum duas circuitiones (tertiam scilicet et quartam) spatio unius diei ad finem perducere. Inopinate tres pilas amisit (victore comparatus) princeps indicis annualis pilamalleatorum mundi (ubi summatim monstrantur effectus omnium certaminum internationalium) Tiger Woods, cui ultimo in decennio quater Augustae triumphare contigit.

Effectus certaminis Augustianae cum numero plagarum per omnem circuitionem:

1. Mickelson (USA) 281 (70+72+70+69); 2. Clark (Africa Meridionalis) 283 (70+72+72+69); 3-7 ex aequo: Olazabal (Hispania) 284 (76+71+71+66); Goosen (Africa Meridionalis) 284 (70+73+72+69); Woods (USA) 284 (72+71+71+71); Couples (USA) 284 (71+70+72+71); Campbell (USA) 284 (71+67+75+71).

Scripsit Krakauer



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae