Annus
2 0 0 6


HIBERNATIO MEDICAMEN FUTURUM?

HIBERNATIO MEDICAMEN FUTURUM?

Murem communem (Mus musculus domestica) artificiose hibernari cogere contigit studiosis Fred Hutchison Cancer Research Institute (Seattle, USA) duce Marco B. Roth - nuntiant acta "Science". Hic nuntius maximum spem salutis ferre putatur hominibus variis morbis aegrotis - si tantum similis effectus apud homines adipisci possit.

Muri enim communi - sicut ille in photographemate, qui unus participium experimenti fuit - deesse facultas naturalis hibernandi. Addita tamen aeri (in cubiculo laboratorali clauso) exigua (0.008%) parte hydrogenii sulphurati effectum est, ut post tempus breve animum mures amitterent corporaque eorum in statu hibernationis verae manerent: respiratio e 120 inhalationum ad minus quam decem reddita est, calor corporis e 37 gradibus Celsii ad 11o C decrevit, mutatio metabolica decima tantum consuetae parte progrediebatur. Post sex horas talis soporis aer purus, sine scilicet hydrogenii sulphurato, in cubiculum denuo advectus erat, quo perfecto mures e somno experrecti sunt. Ex omnibus investigationibus observationibusque a studiosis statim post experimentum peractis patet mures nulla nova difficultate physica nec mentali laborare.

Biologi et doctores nonnulli, in quorum numero certe etiam Roth, credunt facultatem hibernationis innatam animalibus et plantis esse, ut in sopore lethargico tempora iis non idonea supervivere possint. Non de hieme tantum agitur - nonnulla genera insectorum necnon permulta planta eodem modo "dormiunt" tempore nimiae siccitatis. Sopor hiemalis maxime usui erat animalibus in regiones boreales olim prima itinera facientibus, ex quibus tamen multi (e.g. homo et mus domestica), arte hiemem supervivere edocta, hanc facultatem amiserint. Non ita tamen - credit Roth - ut artificiose eam inductam non patiantur.

Si verum id est, maximi momenti nuntius de hibernatione murium erit praesertim cancro aegrotantibus - hi enim, metabolismo cellarum valde diminuto, multo facilius magnas portiones irradiationis accipere possint. Etiam omnes subita febri ignotae originis aegrotantes facilius curentur - nam iis ita "congelatis" medici plus temporis haberent, ut veram originem morbumque ipsum invenerint. Idem valeat etiam pro victimis calamitatum necnon saucis in bello. Ne praetereantur et astronautae futuri, quibus itinera nonnullorum mensium (nisi etiam longiora!) facere hibernadno multo esset facilius: minus cibi, aquae aerisque opus!

Scripsit Leo Puszczykiewicz



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae