Annus
2 0 0 6


13

Brevissimam vitam in Zimbabwe esse

Vitam incolarum Zimbabwe brevissimam totius orbis esse retulerunt studiosi, quibus Ordo saluti mundanae tutandae (World Health Organization) investigationem commiserant: nam nemini spes est vivendi diutius quam per annos quadraginta. Viri XXXVII, mulieres XXXIV annos nati plerumque vita excedunt. Narrant indagatores novissimo anno spem vivendi biennio minutam esse propter egestatem et acquisitae immunitatis deficientis signa (AIDS), quorum contagione mulieres saepius quam mares afficiuntur.

In toto orbe decem civitates, ubi brevissima est hominum vita, in Africa sitae sunt: non superantur anni quadraginta etiam in Swaziland et Sierra Leone. In Japonia contra homines LXXXII annos nati mortem obire exspectant.

Diurnarius Britannicus retis televisifici BBC David Barnford scribit miram esse condicionem hodie in Zimbabwe compertam, ubi ante XX annos satis bene incolae vitam ducebant, si cum ceteris nationibus Africae compares, neque AIDS tantum causam mutationis esse, quorum propagatio quidem paululum recenter decrevit; rationem vero minoris vitae spei condicionem fuisse vivendi, discrimine oeconomico affectam: nam divitiae in Zimbabwe ab anno undebismillesimo, regente Roberto Mugabe, duas quintas magnitudinis suae deminutae sunt.

Hoc scriptum in situ interretiali BBC editum in linguam Latinam conversum est.

Scripsit Herimannus Novocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae