Annus
2 0 0 6


10

De Italicorum optione

Sunt qui dicunt a civibus Italicis Silvio Berlusconi summam rerum anno bismillesimo primo committendam fuisse, ut eum bene cognoscerent. Post suffragia nono et decimo diebus mensis Aprilis habenda inter omnes constabit, utrum immunes post dominationem quinquennalem facti sint an altera vaccini puris inoculatione egeant. Sinu dubio ullo electores, aut Romanum Prodi, laevae partis candidatum, aut Silvium Berlusconi victoriam tribuendo, alteram ex duabus contrariis rem publicam gerendi rationibus seligent: rectore supremo mutato ad antiquos mores redibunt, post nonnullos annos, quibus exemplum violationis praevaluit.

Pars sinistra severitatem in re publica gerenda electoribus proposuit: hoc signum est Romani Prodi, gravis rerum oeconomicarum studiosi, qui per biennium usque ad annum duodebismillesimum iam moderator summus fuerat. De reditu "magistri" gaudeant fora mercatoria, quae eius operam, ut Italia euroni parata esset, iam collaudaverunt; successor contra saepissime de eurone male dixit; Unio Europaea pristinum praesidem collegii Europaei Silvio Berlusconi praeferat, cui Americani magis quam Europa grata fuit.

Si oppositores vicerint, aliter et res oeconomicae et res exterae regentur: Romanus Prodi praenuntiavit aerarii condicionem accurate perspiciendam esse. Quamquam novum miraculum oeconomicum promisisset, anno bismillesimo quinto nullum incrementum divitiarum Italiae factum est, debilis autem oeconomia habetur, fragilissima omnium civitatum quae eurone utuntur. Novas deminutiones vectigalium nuper pollicitus est: sed cum "minora vectigalia" dixit, adversarius "meliora vectigalia" respondit, id est iustitiam et honestatem, ita ut tolerari possit severitas: intelligentne cives Italiae quid altera ab alteris differant, qui ingentia mercium pretia et laborem incertum patiuntur?

Si oppositores vicerint, etiam de rebus exteris commutatio fiet: nam Silvius Berlusconi, qui praesidentum amicitia nisus est, Italiam propiorem USAe quam Europae fecit; si autem Romanus Prodi vicerit Italia, foederi Atlantico fidelis, sodalitatem cum rectoribus USAe rescissura esse non putatur, sed ab iisdem de consuetudine cum civitatibus Arabicis et de bello Israëlis et Palaestinorum aliter cogitabit. Primum discrimen fore habetur subitus receptus copiarum Italicarum ab Iraquia. Berlusconi contra patriam suam ab Europa longinquam reddidit et post Hispaniam collocavit, seu de condicione oeconomica seu de auctoritate apud omnes nationes.

Nonnulli Romani Prodi variam societatem multis de rebus una voce eloqui non posse accusaverunt; quod per annos quinque numquam foedus Silvii Berlusconi fecit.

Hoc scriptum, in actis diurnis Francogallicis Le Monde die VII mensis Aprilis MMVI editum, in linguam Latinam conversum est.

Scripsit Herimannus Novocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae