Annus
2 0 0 6


DE VERO PROBLEMATE IRAQUIAE.

DE VERO PROBLEMATE IRAQUIAE.

Cives Iraquiae constituerunt legem supremam adprobare: nam undeoctoginta centesimae pro lege suffragia tulerunt. Tam Bagdati quam Washingtoniae Idus Octobres ut dies memorabilis ab illis, qui de re publica agunt, celebratae sunt.
Haec meta, progressui civili necessaria, satis cito superata est, post triginta menses a Saddam Hussein munere spoliato: iam patet via ad comitia Decembria, unde senatus et moderatores legitime civitatem recturi deligentur.
Suo quisque modo de exitu suffragiorum opinatur: alii democratiam progredi existimant, nam Sunnitae, qui mense Ianuario a comitiis se abstinuerant, plerique suffragia contra legem supremam tulerunt; alii discidium gentile post dictaturam partis Baath auctum esse censent et bellum intestinum parari, cum Sciitae et Curdi legi supremae assensi sint; alii denique democratiae fautores sed Americanorum adversarii legem antiquari maluissent, ut Sunnitis de potestate populi vigenti suaderetur, ita ut nova lex suprema religioni - id est clero - minus subdita post paucos annos scribatur.
Sed verum problema Iraquiae non est in celeritate progressus politici: ambo exitus, ut omnia populi suffragia, bona et mala secum ferunt, democratiam confirmantes et dissensiones magnificantes.
Verum problema est bellum, de quo duo vel tria dicenda sunt.
In primis, armati Islamici pro patria repugnantes, ab initio a fautoribus Saddam Hussein excitati, hodie sub Al Qaeda eiusque duce Abu Mussab Al-Zarkawi agunt.
Secundo, dum praeses USAe Georgius Bush de lege suprema adprobata exsultat, commemorare oblitus est bismillesimum militem Americanum interfectum esse.
Denique, societas ad occisos computandos creata (www.iraqbodycount.net) XXV aut XXX milia cives Iraquicos occisos esse nuntiavit: mortem unamquamque sequuntur luctus et odium, vi increscente.
Verum problema, quod nemo hodie dirimere potest, hoc est, cum milites Americanos occupantes necessario bellum alere, tum nimis celerem recessum copiarum novum bellum civile et nova sacraria Al Qaeda praeparaturum esse.
Saddam magistratu spoliato, iniuria Americani Iraquiam occupaverunt, cum cives Iraquici libertate laeti auxilia non copias occupantes exspectabant; sed iure Bush cavet a recessu copiarum fugae simili, quod periculose fallax existimat.

Hunc articulum ab actis diurnis Francogallicis "Le monde" die XXVII mensis Octobris MMV editis, convertit Herimannus Novocomensis.

Scripsit Herimannus Novocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae