Annus
2 0 0 6


Si per 22 ultimos annos assuetus est,

IMPERATOR NOVUS SCACORUM

Si per 22 ultimos annos assuetus es, lector care, indicem ELO primorum in mundo scacistarum semper nomine Garri Kasparov incipi, mirandum tibi videbitur modo divulgatus hic index Aprilis: nomen architechnitis sive magni magistri Russici ibi plus non invenies. Palmam novi indici, cum effectu 2804 punctorum, tenet 30 annos natus Bulgarus Veselin Topalov [ambo in photographemate ludentes], statim a diurnariis fautoribusque scacorum 'zarus Bulgarus' nuncupatus. Huc advenire ei contigit, postquam e certamine in Wijk aan Zee Batavorum ultimo Ianuario una cum Indo Visvanatane Anand victores evasissent necnon alterum locum in ludis Linaresiensibus Indorum ipse ocupasset, antecedens solo Levoni Aronjan. Hi tamen 32 annorum Armenus 'equus niger' indicis putari potest, spatio enim unius praeteriti anni ex 18. ad tertium locum pervenit; brevi ergo alterum imperatorem mundi scacistarum habere poterimus.

Kasparov tamen 'princeps historicus' ordinis adhuc manet; de indice lapsus est simpliciter, quia ante annum sua sponte certare officialiter desivit, secundum ergo regulas Internationalis Societatis Scacorum (FIDE) nomen eius indice nunc efferri debet. Ubi a Ianuario 1984 ut princeps manebat, solis tamen sex primis mensibus anni 1996 palmam una cum altero Russo, Vladimiro Kramnik, simul tenentes. Iulio autem 1996 maximum in historia ELO effectum attigit - 2851 puncta.

Index - qui summatim aestimat effectus lusorum omnium certaminum alicuius in orbe terrarum momenti - nomen ducit ab Arpade E. Elo, scacista in Hungaria nato (1903-1992), qui in USA saeculi praeteriti media praesertim in parte florebat indicemque hunc invenit et in mundum scacorum introduxit.

 

Effectus actuales ELO:

Viri: 1. Topalov (Bulgaria) 2804; 2. Anand (India) 2803; 3. Aronjan (Armenia) 2756; 4. Svidler (Russia) 2743; 5. Leko (Hungaria) 2738.

Mulieres: 1. Polgar (Hungaria) 2711; 2. Koneru (India) 2548; 3. Kosteniuk (Russia) 2540; 4. Cramling (Suetia) 2520; 5. Su Juhua (Sinae) 2517.

Scripsit Krakauer



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae