Annus
2 0 0 6


Oxonienses 73.

Oxonienses 73. vice triumphant

Praeterito die Solis studentes universitatis studiorum Oxoniensis (Oxford) victores se praestiterunt huius anni regatarum, id est certaminis cymbarum octo remigium ab anno 1826 unoquoque mense Aprilis ineunti in fluvio Tamesi (Thames) habito inter illos et collegas eorum Cantabrigiensi (Cambridge) ex univestitate oriundos. Quae iam quarta in serie victoria est Oxoniensium, in tota tamen historia regatarum Cantabrigenses adhuc palmam tenent - hi enim iam 78 vicibus triumphaverunt, dum illi 73 (semel, anno 1877, certamen incerto exitu finivit: iudices non potuerunt dicere, quorum cymba alteram antecesserit).

Hoc anno spatium 6.8 chiliometri inter vicos Putney et Chiswick Oxonienses tempore 18 minutarum cum 24 secundis emensi sunt. Decernendum momentum accedit ad pontem Hammersmith - tunc ventus subito undas Tamesis valde oscillatus erat, quam occasionem ad pertinacius pertinaciusque remigandum primi intellexerunt atque qua usi sunt Oxonienses. Abhinc iam imperturbati ad metam pergebant.

Talem eventum nemo fere expectabat: in grege Cantabrigensium principem olim mundi necnon olympiadis 2000 anni Kieran West inspicientes sponsatores ludorum gymnicorum Cantabrigenses victores discessuros auspicati erant. Ut patet, sponsatores etiam, sicut nos omnes, interdum falluntur. Fama fert West iam non in pristina forma diu esse, et sola causa ad veterem gregem revertendi erat, ut liceret ei laborem doctoralem hac in universitate ad finem perscribere. Qui labor ad artem speculatoriam in primo bello mundano spectet.

 

 

Scripsit Krakauer



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae