23
SCHOLAM ACCUSARI A MAGISTRÂ
Sellam pepędisse:
magistram postulare 1 milionem librarum
Quandocumque considebat Angla artis figurativae magistra, sella eius strepitum edebat magnum et molestum. Qui strepitus cum similis esset crepitibus ventris ideoque pudendus perodiosusque, eadem magistra, quae est nomine Susanna Storer, nunc scholae praepositos vexationis accusans ad detrimentum sui resarciendum postulat 1,45 miliones euronum.
Bristolio ex urbe – Postulatio est tam mira quam eiusdem causa. Quaedam magistra artis figurativae coram iudicibus operariis praepositos Anglicae scholae Bristoliensis accusans postulat milionem librarum (i.e. 1,45 miliones euronum). In istâ scholâ sibi munere rectricis vicariae fungenti semper adhibendam fuisse sellam, quae quomodocumque mota, sonos edidisset crepitibus ventris persimiles. "Semper debui coram discipulis collegisque explicare non me, sed sellam crepitűs edidisse." Susanna confitetur istos sonos eximię pudendos fuisse in colloquiis parentium vespertinis.
Adversus istanc condicionem perquam pudendam rogationem suam novae sellae accipiendae compluries recusatam esse dixit magistra 48 annos nata. „Ceteri" Susanna inquit, „duo rectores vicarii acceperunt sellas novas". Denique se collapsu nervoso affectam a munere suo rectricis vicariae se abdicasse. Postquam per 26 annos fuit magistra, Susanna mater duorum filiorum non iam vult docere.
Susanna collegis quondam suis obicit sexismum et vexationem, quia ipsa coacta sit, ut sederet in sellâ, quae ipsis auribus testibus sonuerit tamquam crepitűs ventris flatulentiâ vexati. Sed diurnarii illius "The Times" referunt non solum hoc obici a Susannâ: Eandem etiam contendere rectorem scholae sibi obtulisse indicem vituperationum sui, sed non indicasse, qui collega quam actionem sui vituperasset. Se ut feminam in scholâ tam diu tamque vehementer a collegis suis masculinis vexatam esse, dum animo suo graviter depresso mortem sibi consciscere cogitaret.
Postulationem admodum magnam Susanna, quae vice-rectrix quotannis acceperat salarium 48.000 librarum (i.e. 70.000 euronum), eo explicavit, quod dixit se nunc accepturam esse nullum iam salarium, sed pensionem deminutam. Cum a iudicibus interrogata esset, cur ipsa non potuisset solvere problema sellae crepacis, a diurnariis refertur nihil respondisse nisi: "Securitatis sanitatisque causâ oportet ergodota curet, ut operarius habeat sellam commodam." Rector autem dixit sese exspectasse Susannam, quae particeps esset scholae dirigendae, animo esse tam sagaci constantique, ut sciret se ipsam adiuvare. At aliquando novas sellas ad scholam missas per duas septimanas in introitu remansisse a Susannâ neglectas.
Hanc relationem d.23. m.Mart. a.2006 in periodico „Der Spiegel" inventam e Theodisco sermone in Latinum convertit Nicolaus Groß praeceptor Sedis interretialis doműsque editoriae, quae appellatur LEO LATINUS: ///www.leolatinus.com/
Scripsit Nicolaus Groß
|