Annus
2 0 0 6


23

DILUVIUM HORMONTON

Veram venerem fictâ esse efficaciorem

Quare paria amantium post coitum esse solent relaxata et saturata? Investigatores videntur invenisse responsum: Post lusum amatorium cum amatore factum amborum sanguini inest multo maior copia cuiusdam hormontis quam sanguini hominis masturbati.


Par amantium: Hormontibus effici sensum satisfactionis

Viri post coitum egere solent pausâ recreationis, praeterea gaudent sensu relaxationis permagnae. Investigatores Britanniae Maioris Helvetiaeque nunc invenerunt indicia, e quibus concludunt unum ab alio dependere.

Post orgasmum magnae copiae prolactini in sanguinem iniciuntur idque in viris et in feminis. Quo hormonte impediri dopaminum substantiam nuntiatricem, qua mediante fieri excitationem sexualem in periodico "Biological Psychology" (ed. 71, p. 312) scribunt Stuart Brody Universitatis Paisleyensis et Tillmann Krüger Turicensis Universitatis Technicae viri docti.


Qui investigatores evaluaverunt tres perscrutationes priores. Viri feminaeque earundem perscrutationum participes primo aspectaverunt cinemata erotica. Deinde iidem aut inter se coierunt aut sunt masturbati – scilicet haec omnia facta esse sub condicionibus laboratrinae scientificae severê custoditis.


Valoribus prolactini probandorum inter se comparatis Brody et Krüger invenerunt rem inopinatam: in sanguine virorum feminarumque, qui inter se coierant, valorem prolactini quater tanto exauctum esse quam in sanguine masturbatorum.

Investigares sat aridê dixerunt copiâ prolactini exauctâ indicari „gradum satisfactionis sexualis neurohormontalem". Praeterea adhiberi posse has perscrutationes ad impotentiam coeundi curandam, nam valores prolactini exauctos etiam observatos esse in viris dysfunctione erectili laborantibus.

Hanc relationem d. 23. m.Febr. a.2006 in periodico „Der Spiegel" inventam e Theodisco sermone in Latinum convertit Nicolaus Groß praeceptor Sedis interretialis domûsque editoriae, quae appellatur LEO LATINUS: ///www.leolatinus.com/

Scripsit Nicolaus Gross



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae