3
HOMICIDIUM TEMPTATUM
Diarium puellae veneficae interretiale
Puella quaedam Iaponica sedecim annos nata per spatium complurium mensium cenae matris admiscuit venenum ratticidale, dum mulier incideret in coma. Puella autem magnâ admiratione cuiusdam homicidae Britanni multiplicis imbuta doses et effectûs veneficii tardioris subtiliter litteris mandavit – idque publicê, in diario interretiali.
Ius venenosum: Puella venefica attentê aspectabat matrem dolorosê tabescentem.
|
Puella mense Augusti inscripsit diario suo interretiali: "Hodie caelum est serenum, et modo dedi dosin thallii. Pharmacopola ille non comprehendit, quantum valeret medicamentum mihi venditum". Per menses haec puella 16 annos nata cenae matris admiscuit metallum venenosissimum, effectûs observavit – necnon omnia diario interretiali inscripsit subtilissimê.
"Hodie mater peius se habet", puella scripsit nonnullis septimanis, antequam mater 47 annos nata incidit in coma, „quae lamentatur se pedibus laborare nec iam se potest movere." Diebus sequentibus septimanisque fusê rettulit de exanthematibus et respirandi difficultatibus et hallucinationibus, quae effectae erant veneficio suo retardato. D.26. m.Sept. autem notavit: „Mater mea cras feretur in nosocomium, neque usque nunc quisquam invênit, quae esset causa. Dolendum est eandem non esse bene assecuratam, ergo vita nostra aliquatenus fiet difficilior."
Ex d.2. m.Oct. mater puellae comate affecta est, sed astynomi veneficam ipsam in vincula coniecerunt. Diurnarii ipsius „Asahi Shimbun" referunt a cognatis suspiciosis astynomos factos esse certiores, qui cubiculum puellae perquirentes non solum invenissent caput cattae decisum, sed etiam copiam thallii. Die Lunae puella est arrestata. Primo autem eadem negavit se voluisse matrem necare.
„A se abiectas esse mortuas glaebas carneas"
Mense Octobri puella ipsa se thallio imbuerat et per breve tempus fuerat in nosocomio – astynomi nunc opinantur puellam hoc fecisse, ut suspicionem a se averteret. Astynomi invenerunt res in diario interretiali notatas exactê congruere cum stadiis aegrotationis maternae. Diurnarii ipsius "Mainichi Shimbun" rettulerunt puellam, cum arrestaretur, dixisse: „Scio matrem meam aegrotare thallio imbutam, sed ego eam non imbui."
Thallium saepe adhibetur ad rattos necandos. Puella antequam coepit matrem veneno imbuere, iam necaverat nonnullas bestias, sed tali re sibi visa erat parum excitari: "Placuit quidem cum iisdem ludere, tamen simul etiam fatigata sum. Post longum demum tempus abicere potui carneas glaebas mortuas."
Magistri scholae, quam puella frequentaverat, horrore perfusi sunt puellae, cum de facinore audirent. Iidem diurnariis ipsius „Asahi Shimbun“ dixerunt puellam bonis nŏtīs existimatam eximiź delectatam esse rebus chemicis. Puellae diarium interim ex interreti ablatum est, sed eiusdem partes quaedam copiatae adhuc inveniri dicuntur in nonnullis paginis interretialibus Iaponicê scriptis. Antequam puella est arrestata, eius diarium interretiale aut non est lectum aut res in eodem notatae a nemine creditae.
Quo in diario puella illudit ipsos magistros suos nimis credulos: „Miseruit me magistri mei, cum lacrimans loquerer de matre meâ. Apparet homines facilius fraudari quam exspectaveram". Haec verba afferuntur in actis diurnis, c.t. „Sankai Shimbun".
Puellam inspiratam esse a „venefico pocillorum theanorum"
Manifestum est puellam inspiratam esse cinemate, c.t. "Enchiridion iuvenis venefici", quo narratur historia vera Grahami Young homicidae multiplicis. Hôc opere, quod plenum est salis nigri, narratur, quomodo Young, qui in Angliâ annis sexagenariis et septuagenariis saeculi praeteriti tres homines veneno necavit, cognatorum collegarumque theae admiscuerit venenum. Idem cum novercae veneno necatae convictus esset, per novennium inclusus est custodiâ psychiatricâ hominibus sceleratissimis destinatâ, sed deinde dimissus est quasi sanatus.
Cinema: "Enchiridion iuvenis venefici": "Vir, cuius auctoritatem respicio"
|
Brevi post Grahamus necavit duos viros in eâdem laboratrinâ photographicâ operantes ac idem ipse, alii cooperatores in gravem morbum inciderunt. Nemo enim novum venefici ergodotam certiorem fecerat, qua de causâ ille tam diu custodiâ esset inclusus. Illo tempore astynomi invenerunt diarium, cui veneficia sua temptata et doses adhibitas omnesque effectûs subtilissimê notaverat.
Apparet puellam Iaponicam sedecim annos natam exemplum sumpsisse a Britanno illo venefico. Eadem enim refertur in diario se ipsam semper appellavisse pronomine iaponico primae personae singularis masculino. Libri annalis scribendi causâ cum interrogaretur, dixerat Grahamum illum „veneficum pocillorum theanorum" esse „hominem ab historicis celebrandum", quam ipsa plurimum admiraretur. Necnon elocutio diarii interretialis a puellâ scripti partim videtur perquam similis esse illius Britanni venefici notationibus. Accedit quod etiam idem Grahamus Britannus usus erat thallio ad veneficia perpetranda. Die 3. m.Iul. puella scripserat in diario suo interretiali: „Sinite apud vos introducam librum: hoc opus est diarium, quo Grahamus Youngius describit, quomodo necetur veneno. Haec est autobiographia viri, cuius auctoritatem respicio. Qui quattuordecim iam annos natus aliquem interfecit."
Hanc relationem a Christiano Stöcker scriptam d. 3. m.Nov. a.2005 in periodico „Der Spiegel" inventam e Theodisco sermone in Latinum convertit Nicolaus Groß praeceptor Sedis interretialis domûsque editoriae, quae appellatur LEO LATINUS: ///www.leolatinus.com/
Scripsit Nicolaus Gross
|