Annus
2 0 0 6


Grandipedem per terras aetatesque dum sequor.

Grandipedem per terras aetatesque dum sequor...

Percontatio Hiacynthi (Jacek) Borkowicz, redactoris actorum Christianorum "Wiez" Varsoviae editorum, peregrinatoris necnon investigatoris fabellarum de homine silvestri narrantium

EPHEMERIS: Unde tibi haec persuasio grandipedem (sive hominem silvestrem, sive yeti) - sicut olim dixisti - adhuc in terris remotissimis exstare aut saltem usque fere ad tempus nostrum exstasse?

BORKOWICZ: Persuasio fortasse nimis esset dictum. Probabilitas tamen - de multitudine narratonum omnibus ex partibus mundi venientibus dico - maior esse mihi videtur eum exstare (vel exstasse), quam non exstare (vel exstasse). Sescentos enim adesse nuntios relatos ab his, qui in talem anthropoidem incucurrerint, quorumque descriptiones magna e parte congruant. Ab anthropologiae disciplinae peritis creduntur gentes primitiviores (sensu technico, at non necesse spirituali!) plus evolutas effugere, ab his semper atque remotius recedere. Hac re fit, ut illae primitiviores gentes paludes, montes silvasque densiores incolant - has immo regiones, unde maxima pars nuntiorum de yeti oriunda est. Certe adsunt etiam narrationes pure fictae, his tamen remotis multae remanent investigatu dignae.

EPHEMERIS: Yeti, sasquatch, bigfoot... tanta sunt nomina huius hominis a diurnariis hodie adhibita. Quale, tua sententia, nomen maxime idoneum sit?

BORKOWICZ: Difficile vero iudicatu... Bernard Heuvelmans, anthropologus palaeologusque praeclarus creavit pro yeti nomen scientificum Latinum Dinanthropoides nivalis - sole id est fortasse in mundo nomen scientificum "animalis" adhuc numquam capti! Inter occidentales hodiernos maxime autem illud Indianorum sasquatch necnon bigfoot (grandipes) in usus sunt. Mihi fortasse maxime placet "simplex" yeti Tibetanorum (eorum sermone 'homo nivalis') necnon pulchrum illud descriptivum Komorum (i.e. gentis Komi Russiae Borealis) uten esti agen - id est 'qui per silvam vadat'.

EPHEMERIS: Quomodo tamen fieri potest ut nulla ossa, nullaque alia materia, quae ad genoma inveniendum novique generis existentiam probandam esset adhibenda, adhuc inveniri potuerint?

BORKOWICZ: Haec vero calx Achillea disciplinae cryptozoologiae est. Responsum bonum non dabo, ad unam tamen rem animam tuam advertere velim. Si enim yeti exstant, hominides sunt, qui ante nonnulla decena milia annorum aemulatores hominis sapientis essent. Ab eo victi, totam rationem vitae sui pergendae in hominem illum evitandam posuerint omniaque vestigia existentiae cautissime celantes. Adsunt etiam theoriae eos cadavera suorum comedere ossaque in pulverem terere - nescio tamen quid mihi de his sit iudicandum. At memorandum est gorillam simiam illam gigantaneam anno demum 1847 scientifice inventam esse, cum mundus totus iam a scientistis ad imum perinvestigatus videretur. Quid dicam - ultimis in annis novum genus haud immodicae magnitudinis in silvis Zairiae inventum est! Si talia ante oculum hominis tam longe celari potuerunt, immo magis potuerit anthropoides, multo maiore intelligentia praeditus.

EPHEMERIS: Ubi est ergo nobis grandipes quaerendus?

BORKOWICZ: Hodie, si omnino, tunc celerrime in remotissimis locis Asiae. Antea tamen inveniendus sit ubique, non necesse in regionibus valde exoticis. In Polonia nostra, saeculo XIX prope ad oppidum Spala in silvis captus et ab agricolis necatus 'silvestris quidam' nuntiatur. Daemonologia omnium gentium testimoniis talibus abundat, plerisque in descriptionibus certo fine inter talem hominem silvestrem et diabolum, entem ergo supernaturalem, posito. At sunt etiam casus ancipites: Rokita ille sibilans, a plebe Polonica in numerum diabolorum positus, maxime descriptioni yeti Caucasorum Himalaiorumque congruit - nam hi monticolae, lingua uti nescientes, maxime inter se sibilando communicaverint communicentve.

EPHEMERIS: Invenistine tu, in peregrinationibus tuis permultis aliquem narrantem se in grandipedem incurrisse?

BORKOWICZ: Ita. Unum hominem, in Caucasi parte occidentali.

EPHEMERIS: Fides grandipedem exstare vel exstasse non mihi bene congruere videtur cum rationibus theologiae Christianae - homo enim unica creatio Dei sit, desint ei fratres humanoides...?

BORKOWICZ: Haec est quaestio philosophica. Omnes fides magnae monotheisticae differentia clara nituntur inter hominem et animal, nullis anulis in medio. Quod fortasse anthrologis maximi momenti esse debeat, nam explanare videtur, cur maiores nostri tam acriter contra alios hominides pugnarent... Sed ad rem: si res ita est, ut eam spectatr Heuvelmans et alii - id est grandipedem animal, non homo, esse - difficultas theologica est nulla. Si tamen una die captus fuerit yeti, deinde ut alter homo cognitus, tota paradigmata anthropologiae Christianae recogitare opus erit ac effectus recogitationis theologis dandi. Mihi difficultas hic est nulla: credo Iesum venisse, ut omnes homines salvarentur.

Scripsit Stanislaus



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae