FORMULA 1
FORMULA 1
Inter tres vel quattuor contendetur...
Effectus primi huius anni curriculi autobolidum, die Solis
Bahrainiae, in cursu Sakhir habiti, monstraverunt aevum
dominationis unius gubernatoris eiusque "stabuli" sine
dubio finitum esse; nunc de palma Formulae 1 tres vel fortasse
quattuor aemulatores contendent.
Per ultimos enim 15 annos in disciplina
curriculorum autobolidum quasi dominabat Theodiscus Michael
Schumacher (nunc 37 annorum), septies eo spatio temporis
certamina annualia vinciens, qui homo primum in memoria gentium
quinquies in serie, sequentibus scilicet 2000-2004 annis
triumphabat. Postquam praeterito anno a Hispano tunc 23 annos
nato Fernando Alonso superatus esset, contemplati sunt omnes
philathli, utrum iuste an casu periisset. Iuste! - patere nunc
videtur ex effectu cursurae Bahrainianae, ubi denuo Alonso (e
stabulo Renault) triumphavit. Sed cavete: 1.2 tantum secundi
postea Schumacher (Ferrari) metam attigit. Tertius certamen
finivit Finnus Kimi Raikkonen (McLaren-Mercedes), cui re vera dii
non favebant, nam a die Saturni, cum cursus "calefaciendi"
causa haberentur, bolis eius variis vitiis technicis infestata
est. In numero petitorum maximi momenti habeatur quoque Britannus
Jenson Button (Honda), qui quartus, solis 0.6 secundi post
Raikkonen terminum appulit. Experientia gubernandi fortasse cum
supradictis contendere non potest, multi tamen periti credunt
bolidem eius technologice optimam omnium esse.
Certamina huius anni novis regulis reguntur, quarum
maximi momenti est mandatum, ut motra bolidum maxime capacitate
sint 2.4 litrarum (adhuc tres litrae permittebantur) necnon octo
(adhuc decem) maxime cylindros habeant, quod celeritatem cursus
aliquantulum cohibeat cursumque gubernatoribus tutiorem reddens.
Licet etiam pausas quotienslibet habere gummis pneumaticis
mutandis necnon benzino supplendo.
Si victus hoc anno fuerit Schumacher, verisimiliter rude
donatus curricula relinquet. Tunc manus Ferrari - ut fama iam
fert - allicienda esset Raikkonen, ipse enim Allonso iam nupsit
stabulo McLaren, cuius partes anno 2007 aget. Dicitur McLaren 24
milionis dollariorum hanc emptionem perfecisse.
Scripsit Krakauer
|