Primo die scholari director solet habere orationem, classes distribuuntur, magistri properê incipiunt docere. At in quodam gymnasio Danici oppidi Gladsaxe hôc anno discipulorum initiatio facta est aliter. Nam discipuli aetate provecti noviciis praeparaverant actionem necopinatam: denudationem certatim faciendam.
In aulâ scholae discipuli anni ultimi praeparaverant curriculum in septem stationes divisum. In omni statione discipuli maiores natu puncta distribuerunt pro ratione denudandi. Quo qui discipulus quaeve discipula magis se exuerat, eo plura puncta accepit. Exempli gratiâ classis aliqua numerum punctorum eo valdê exauxit, quod quinque puellae paratae erant ad exhibendas mammas suas denudatas.
Plerosque discipulos discipulasque minimê puduit deponere vestimenta sua omnia coram publico. Itaque celeriter factum est, ut adulescentes 263 (ducenti sexaginta tres) in aulâ starent denudati, pueri ex integro nudi, puellae adhûc indutae subligaribus tenuissimis (orig. string-tangas).
In actis diurnis, c.t. "Jyllands-Posten", multi discipuli rettulerunt sibi totum hoc certamen visum esse bellissimum atque iocosissimum et verbis extulerunt omnia facta esse voluntariê. Quaedam puella certaminis particeps: "Ita" inquit „factum est, ut limites nostros experiremur et nosmet ipsos invicem melius cognosceremus". At nonnulli discipuli dixerunt se sibi visos esse quadamtenus coactos.
Discipulos „modum evidenter excessisse"
Denique Mogens Skjoldager director scholae actionem finivit, sed ostendit sibi hunc ritum salutandi quadamtenus esse haud ingratum. Se, si hodie unus fuisset e tironibus, etiam participem futurum fuisse denudationis multiplicis director dixit propriam iuventutem recordatus: "Equidem cum essem magister iuvenis, pueri puellaeque post exercitia athletica semper unâ sumebant lavacra pluvia."
At tantâ tolerantiâ Scandinavicâ non omnes sunt Dani magistri. Petrus enim Kuhlmann, rectorum Danorum unionis praepositus, denudationem multiplicem condemnavit esse insulsam. "In omni" Kuhlmann inquit „scholâ altiore iam exorta erant problemata propter istas initiationes, sed istud certamen fuit exemplum manifestum, quo appareret discipulos transgressos esse modum certosque denique fines". Nam denudatione non voluntariâ facile fieri posse, ut adulescentes animâ laborarent gravatâ.
Dani post novennium scholae universae gymnasium solent frequentare per tres tantum annos. Cum iuniores discipuli scholam adeant, seniores praeparant ritûs salutationis. Discipuli illi Gladsaxenses se denudantes aetate fuerunt 15 vel 16 annorum. "Adulescentes 15 annos nati saepe sunt corpore parum adulto. Itaque tales pueros puellasque perquam piget pudet paenitet corpus proprium coram publico denudare". Haec relatoribus actorum diurnorum „Jyllands Posten" explicata sunt a Catharinâ Sideniâ (Katrine Sidenius), quae in nosocomio Hafniensi curat mulieres constupratas.
His septimanis iam compluries a diurnariis relatum erat de ritibus studiosos universitatum futuros initiandi crassis indecorisque – noviciis, qui vix certiores fierent de studiis academicis, fuerant staminatae ducendae (id est coacti erant, ut immodicê potarent) necnon certatim vestimenta fuerant exuenda. Bertel autem Haarder minister Danorum eruditionis nunc declaravit generaliter haud decorum esse adhortari tirones ad denudationem – sive essent universitatum sive gymnasiorum.
Hanc relationem d. 30.m.Aug. a.2005 in periodico „Der Spiegel" inventam e Theodisco sermone in Latinum convertit Nicolaus Groß praeceptor Sedis interretialis domûsque editoriae, quae appellatur LEO LATINUS: ///www.leolatinus.com/