Alfredus Di Stefano, praeses honorificus manus pedifollicae societatis Real Madrid in Florentinum Pérez, praesidem eius gregis, et nonnullos lusores adoritur.
P ostridie certaminis a Real Madrid necnon manu Deportivo de la Coruña in stadio nomine Riazor habiti, in quo lamentabile spectaculum grex Matritensis (cuius portae tres folles illati sunt et secunda vice continua cladem passus est) obtulit, Alfredus Di Stefano, is qui in societate Matritensi omnia fuit, est et etiamnunc significat, motus rogationibus diurnariorum, acria et mordacia verba in nonnullos lusores necnon Florentinum Pérez et eius rationem lusorum stipulationis pronuntiavit.
Alfredus enim valde luget immodicam accessionem elementorum Brasilianorum, et minimum studium necnon alacritatem ab quibusdam lusoribus monstratam, eorumque indolentiam. Maxime dolet ei legendario lusori praecipue hoc, quod nonnulli gloriam et officium proprium eius manus, nuper palam declarata optima in saeculo XX toto, non induunt: "Gregem" Di Stefanus inquiebat, "antea in bona via progredientem videbam. Nunc autem in magno discrimine video, et non solum ob facta. Oportet laborare, crure uti, fortitudinem monstrare, extrema omnia tentare, prorsum progredi, sodalem adiuvare, necesse sunt tandem quadraginta rebus amplius…"
Alfredo etiam hodiernus instructor non placet, neque nimis copia Brasiliensium virorum. At eius sententia "tempus superest ad animum reciperandum". Eius autem verba propositum tenuisse videntur: hoc Saturni die recenti manus Matritensis difficilem victoriam obtinuit. Pulchritudo autem ludi denuo afuit.
Ansgarius Legionensis
Scripsit Ansgarius Legionensis
|