Annus
2 0 0 6


30

INEPTIOLAE

De Keirae Knightley furore clandestino

En puellam ineptiolâ obsessam: Keira Knightley rumusculis narratur tam cupida esse calceos emendi, ut sibi non temperet, quin emat etiam paria calceorum, quae non quadrent ad pedes suos. At haec cupiditas non est causae, cur haec puella timeat favorem populi deminutum: miliones mulierum hunc furorem cum Keirâ communicant.


Keira actrix cinematum venusta necnon lepida

Hammaburgo ex urbe – Haec bella puella phaeocoma videtur esse obsessa pedum vestimentis decorissimis. Keira enim relatoribus periodici Britannici, c.t. „Grazia magazine", haec narravit: "Equidem habeo calceos, qui adhuc insint involucro. Necnon habeo nonnullos, qui omnino non quadrent ad pedes meos." Keira confessa est se emisse plura paria calceorum, quam ut posset eadem omnia gerere. Sed hoc eidem puellae videtur esse minoris momenti. "Tales" Kaira inquit „calceos aspiciens cogito ‚Ah, non flocci facio, an eos gerere possim – sunt quidem belluli’".

Etiam aliis in rebus Kaira excellit moribus lepidis, qui non ita bene conveniunt normis Hollywoodianis. Quae confitetur se diaetae ciborum pertaesam omnia cupere, quibus crassescat. Cervesiam Guinnessianam bene e dolio effusam sibi melius sapere quam aquam mineralem. Se, si cogitet de diaetâ ciborum, „statim desiderare poma terrestria orbiculata (Angl. potatoe chips) et glaciem cramatam aliosve cibos huiusmodi". Mulieres, quas sibi exemplo proposuerit, esse Catharinas Hepburnias Vivianasve Leighias – non propter earum facultates histrionias, sed propter pertinaciâ, qua illae fuerint insignissimae.

Modo haec puella vicenaria spectata est in cinemate secundum librum illius Jane Austen classicum confecto, c.t. "Superbia et opinio praeiudicata". Keira habetur pro iuvene actrice summae spei necnon iam ornata est honoribus numerosis. Eadem nata est d.26. m.Martii a.1985 in Teddington Angliae oppido. A.1999 primum personam gessit in cinemate Hollywoodiano: hoc fuit cinema Georgii Lucas, quod appellatur „Bella stellaria: Episodium I – Minae obscurae". Keira id assecuta est, ut generaliter innotesceret personam gerens in comoediâ pedifollii muliebris Anglicâ, c.t. "Follem propulsa more Beckhamii".

Hanc relationem d. 30.m.Dec. a.2005 in periodico „Der Spiegel" inventam e Theodisco sermone in Latinum convertit Nicolaus Groß praeceptor Sedis interretialis domûsque editoriae, quae appellatur LEO LATINUS: ///www.leolatinus.com/

Scripsit Nicolaus Gross



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae