Annus
2 0 0 6


OPULENTISSIMI MUNDI

OPULENTISSIMI MUNDI

Ut solent hoc anni tempore, acta menstrua "Forbes" modo divulgaverunt indicem actualem hominum divitissimorum orbis terrarum, quorum scilicet res familiares plus quam miliardo dollariorum Americanorum emetiantur. Sicut in praeteritorum 11 annorum, hornotini indicis palmam tenet Bill Gates, conditor societatis Microsoft, cum 50 miliardis USD divitiarum suarum. Notanda est invasio miliardariorum ex Asia oriundorum, adhuc in agminibus novissimis indicis versantium.

Index nititur vi pretiorum syngrapharum, quas miliardarii nomine suo proprio die 13 Februarii possidebant, in dollaria Americanorum, ubi necesse sit, translata. Hoc anno 793 miliardarii in mundo inventi sunt, 102 plures quam praeterito. Eorum divitiae summatim aequuntur 2.6 bilionis USD, 18% plus effectui anni 2005 comparatis.

Si ad terram originis divitissimorum hominum spectandum sit, pateat 371 eorum Americanos esse, cum "tantum" 33 - Russos, 27 - Iapones, 23 - Indos, 8 - Seres. Maximo incrementu Indi gaudere possunt, nam ante annum duos suos tantum in familia hac beatissimorum habuerunt, nunc 23 cum divitiis summatim 99 mld USD; agmen Indorum aperit Lakshmi ille Mittal, his ultimus septimanibus contra regimen Francogalliae pugnans ut summa 23.5 mld USD consociationem metallurgicam Arcelor ei emere liceret. Quater autem crevit numerus miliardariorum Sinensium, quorum anno 2005 duo tantum fuerunt, nunc octo. Omnino 113 omnium in indice hominum Asiatae sunt.

33 Russi in indice praesentes omnes fere redemptores petrolearii sunt. Deest tamen pristinus dux eorum, Michail Khodorkovski, nunc in vincula coniectus - quod, dicunt multi, praesidenti Vladimiro Putin favere noluit - cuius consociatio excavatoria Jukos olim 15 miliardorum USD nunc dimidia tantum parte miliardi valeat.

Opulentissimi mundi secundum "Forbes":

num. nomen aetas civitas divitiae (mld USD) societas/disciplina mutatio a 2005
1. Bill Gates 50 USA 50.0 Microsoft ibidem
2. Warren Buffett 75 USA 42.0 fundationes investitoriae ibidem
3. Carlos Slim 66 Mexicum 30.0 telecommunicatio +1
4. Ingvar Kamprad 79 Suetia 28.0 Ikea +2
5. Lakshmi Mittal 55 India 23.5 industria metallurgica -2
6. Paul Allen 63 USA 22.0 Microsoft +1
7. Bernard Arnault 57 Francogallia 21.5 LVMH +10
8. Alvalid bin Talal 49 Arabia Saudica 20.0 locutiones pecuniae -3
9. Kenneth Thompson 82 Canada 19.6 domus editoriae +6
10. Li Ka-shing 77 Hongkong 18.8 varia +12
11. Roman Abramovits 39 Russia 18.2 petroleum +10
12. Michael Dell 41 USA 17.1 Dell +6
13. Karl Albrecht 86 Germania 17.0 hyperagorae -5
14. Sheldon Adelson 72 USA 16.1 devertoria +5
15. Liliane Bettencourt 83 Francogallia 16.0 L'Oreal +1

Scripsit Krakauer



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae