07
AUSTRALIANOS BELLUM GERERE CONTRA BUFONES
Animal taeterrimum allici lumine discothecarum
Theodiscê rettulit Christian Stöcker, Latinê reddidit Nicolaus Groß
Nullum animal Australianis exosius est quam Bufo marinus venenossimus. Totâ in terrâ Australianâ promulgantur methodi hanc bestiam foedissimam persequendi. Politici commendant, quomodo isti bufones interficiantur quam efficacissimê, miliones dollariorum erogantur ad methodos bufones marinos necandi investigandas. Nunc tandem apparuit remedium: lumen discothecarum.
Bufo marinus: Ecce caudam muris ex angulo rostri eminentem.
|
Pauca tantum animalium hominibus tanto odio sunt. Australiani istos bufones volunt veneno imbuere, armis biologicis impugnare, decipulis allicere mortiferis. Iisdem placet bufones marinos obterere autocineto, herbisectro dissecare, congelare in arca gelufica, adhibere tamquam pilam pilamallei (golf). Et haec omnia fiunt gubernatoribus Australiae annuentibus.
Bufo marinus, quae in Australia nuncupatur "Cane Toad" (i.e. ‚bufo cannae sacchariferae’), Australianis etiam ingratior est quam ipsi ratti et araneae. Quamquam idem bufo olim in terram arcessitus est tamquam operarius adiutor – at nunc nemo iam hunc bufonem vult retinere. Summi dignitarii politici cives adhortantur, ut isti bufoni vim afferant quam saevissimam.
Nam Bufo marinus est verum monstrum. Qui est 10 vel 25 centimetra longus, pendet plus unum chiliogrammum, instructus est duabus glandulis venenosis in capitis parte dextrâ et sinistrâ positis. Venenum autem fortiter nocet musculo cordis. Ipsae serpentes magnae et crocodili aquae dulcis intra spatium paucarum minutarum moriuntur, si eo peccaverunt, quod bufonem marinum momorderunt.
furor bufonum: Australianos odio correptos esse bufonum
|
Extra Australiam etiam homines carne bufoninâ aut iusculo ovorum bufoninorum interiisse narrantur. In Havaiâ quotannis circiter 50 canes mori veneno bufonino. Nuper zoologi Universitatis Sidneyensis vaticinati sunt tertiam fere partem omnium specierum serpentium proximis decenniis posse exstirpari effectu bufonum marinorum. Mense Decembri eosdem bufones posse attingere megalopolin Darwin in continentis parte septentrionali sitam – ideo incolae sollicitantur .
Amphibia monstruosa mures devorantia
Originaliter isti bufones in Australiam importati sunt eo fine, ut degluttirent quaedam coleoptera harundines sacchariferas destruentia, scarabaeis stercorariis affinia (e familiâ zoologicâ Geotrupidarum oriunda). A.1935 ad hunc finem assequendum ex Havaiâ importati sunt centum bufones marini – at interim iidem numero sunt aliquot milionum! Nam una „mamma" bufonina ovorum parere potest 35.000 (triginta quinque milia).
Sed res etiam peius evasit: Bufonibus coleoptera non sapuerunt, quae ut devorarent erant invitati. Praeterea coleoptera possunt volare, contra ac bufones. Loco autem coleopterorum bufones nunc alia devorant multa: ipsi mures, si sunt incauti, interdum a bufonibus degluttiuntur. Apiarii bufones marinos eximiê oderunt: Nam eadem aphibia etiam venantur apes mellificas!
Nec solum adultus bufo marinus est mortifer. Quae bestiae taediosae omni in stadio vitae suae sunt venenosissimae. Ipsi gyrini bufonum marinorum nitidi effectum habent mortiferum ad pisces et ranas aliasque bestias, qui cupiunt cenulam intermediam commodam. Bufones autem adultos hominem non solum vexant, si comeduntur – si talis bestia sibi videtur periclitari, per spatium duorum metrorum venenum suum proicit. Quod venenum si oculo est iniectum, homo „vehementer dolet, per tempos quoddam remanet caecus, oculus inflammatur", ut legitur in Australiani Musei Sidneyensis paginâ interretiali.
Australiani taedio ineffabili affecti sunt istorum bufonum, qui sunt taeterrimis coloribus limo, saniei, crustae vulneris similes – fortasse etiam, quia iisdem homines iterum iterumque intellegunt, quam imprudentes sint. Nemo libenter docetur de stultitiâ suâ.
De qua bestiâ nisi de bufone marino – ut exemplum afferamus – cinemata fiunt, in quibus iterum iterumque demonstratur, quomodo talis bestia moriatur quam crudelissimê? Parvum cinema animatum, cui titulus simplex est „Cane Toad" (i.e. Bufo marinus) Australianis factum est gratissimum – et monstratum est in multis mundi sollemnitatibus cinematographicis. Quo in cinemate bufo quidam nomine "Baz" nihil facit nisi moritur. Compluries, idque atrocissimê.
"Novae viae bufones veneno imbuendi"
Innumeri libri speciales dedicati sunt bufonibus marinis foedissimis, necnon nonnullae fabulae Romanicae, velut „Toad Rage" (i.e. Furor bufonum), fabula, quae est specie flebilis misericordiae, reverâ salis nigerrimi. In eâdem bufo quidam nomine Limpy vult hominibus persuadere, ut suum genus diligant. Qui lĭber successu tam bono venditus est, ut interim ederentur duae partes sequentes. David Flint, diurnarius et iurisconsultus, antequam suffragia sunt lata de Australiae monarchiâ constitutionali abolendâ, verbis flagrantissimis verberavit imminentem „rem publicam bufonum marinorum" (quo sensu translato nuncupavit Australiam a monarchiâ Britannicâ seiunctam). Quod fecit optimo cum successu: Adhuc enim Australia pertinet ad Regnum Britannorum.
Cinema artis bufonianae classicum est "Cane Toads, an Unnatural History", cinema *documentarium a.1988 confectum, quod non paucis *cineastîs est gratissimum. A.2001, cum praemium Oscarianum attribueretur, partes huius cinematis sunt monstratae.
Non solum politici, lusores pilamallei, artifices scire cupiunt, bufones marini quomodo se habeant quomodoque ad mortem dari possint – etiam Australiani scientistae student huic bestiolae taeterrimae finem parare. Robertus Capon in Universitate Queenslandiana investigat bacteria mycetesque, quos laetê sperat sibi oblaturos esse „multas substantias venenosas ad bufones necandos aptissimas, quibus pateant novae viae bufones veneno imbuendi". Eius universitas sumptibus publicis ingens programma investigandi proposuit, quo invenirentur methodi efficacissimae, quibus finirentur negotia istorum amphibiorum taediosissima. Biologi perscrutantur *pheromona, quibus bufones amittant cupiditatem coeundi. Quaeruntur substantiae sonique attractivi, quibus bufones alliciantur in decipulas. Coluntur bestiae bufonum necatrices – velut quaedam rana, cui nomen est Litoria dahlii, quae quamvis degluttiat gyrinos bufonum marinorum postea non laboret dolore stomachi.
Praemium attribui inventori teli homicidialis aptissimi
A gubernatoribus Australiae nuper nuntiatum est inventori decipulae bufonum optimae datum iri quindecim milia dolariorum Australianorum. Exempli gratiâ megaphona commendata sunt, quibus falso coaxantibus bufones a viâ aberrarent. Ipsi Germani inventores aliquod subsidium bufones impugnandi praebuerunt. Telum autem, cui denique praemium attributum est, nihil fuit nisi simplex tabula, cui infuerunt ianuae deciduae – sed ipsa haec tabula victoriosa non verê efficax fuit. Nam bufones nimis multi sunt iidemque nimis latê sunt diffusi.
At nunc investigatores Queenslandiani videntur invenisse hostis exosissimi calcem Achillêam: Nam iidem animadverterunt bufones marinos inclinatos esse in illuminationem discothecarum. Grahamus Sawyer gregis „Frogwatch" (Observatio ranaria): „Animadvertimus" inquit „vetulos istos bufones revera esse bestias discothecarias".
Postquam frustra conati sunt bufones allicere mobilibus luminibus rubris et viridibus, incepti „Toad Busters" participes usi sunt lumine ultraviolaceo. Hôc lumine lurido, quo in discothecis saltantium vestimenta fulgeant colore caerulescenti et appareant furfures in umeris saltatorum positi, bufones marini manifestê attrahuntur tamquam vi magicâ. Spatio trium septimanarum in meridie urbis Darwin ducenti bufones marini capti esse a Grahamo Sawyer referuntur.
Ita fortasse fiet, ut bufones isti exsecrabiles ingratam suam animam efflent in discothecarum lumine lurido. M.Aprili David Tollner Australianus politicus parlamentarius dixit se bufonem deprehensum de medio tollere more tradito, quo bestia molesta obtereretur baculo lusûs pilamallei aut *criccetei. Scilicet tutores bestiarum indignatos esse de his verbis Davidis crudelibus. Sed idem adiutus est ab Iano Campbell ministro circumiectorum, qui narraret se adulescentem venatum esse bufones sclopeto pneumatico, sed doleret hanc rem sibi parum prosperê successisse.
Paucissimi autem bufonis marini defensores exoptant, ut haec animalcula in futurum deleantur more humanissimo: Bufo lumine discothecario attractus manu tenerrimâ, sed sat firmâ sublatus, ut degat ultimas vitae suae minutas, imponatur arcae geluficae.
Hanc relationem d. 7. m.Sept. a.2005 in periodico „Der Spiegel" inventam e Theodisco sermone in Latinum convertit Nicolaus Groß praeceptor Sedis interretialis domûsque editoriae, quae appellatur LEO LATINUS: ///www.leolatinus.com/
Scripsit Nicolaus Gross
|